Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876
Index
- 3 Durn autem höc quóque titulö juste ingemisciinus fatis fratrum qui nos in morte praecesserunt, proh dolor! babemus ampliorem adhuc tristandi materiam ob illos, qui annö istö nobis sacraeque suae vocationi non quidem corporis morte sed gravi suá culpá, erepti ingentm mihi optimoque Clero meo Archi-Dioecesano dolorem crearunt, durn abeuntes in viam perditionis scandala scandalis addiderunt et se non amplius in aedificationem sed in perditionem fidelis populi esse lugubri vitae suae historiü, probarunt. Non fugerunt haec jam praeterlapsis annis adtentionern et sollicitam regiininis dioecesani curam; variasque charitas et studiuin virorum diversas in hocce regimine partes capientium ingressa est vias, favores rigoremque applicuit, monita preces poenasque impendit, ut quos hunianá fregilitate errare vidit, bonestati sacerdotali pioque sublimis obiigaminis zelo lucrifaciat. Sed incassum! Recentissime quoque, dum certa malorum nuncia curas nostras vehementius exercere coeperunt, nil neglexitnus eorum, quae paterna dilectio, justum sacrae disciplinae studium gravisque responsionis nosipsos manentis ratio suggessit, ne ex iis, quos Dominus nobis dederat, quemquam perdamus. Dedimus iisdem monita salubria, concessimus emendationis tempus, occasionem praebuimus sapiendi et poenitendi, — in extremis quoque decurrentis causae eorum stadiis oravimus, obtestati sumus, ut cessent oífendiculo esse fideli populo, dedecori statui suo, eximioque collegarum suorum A.-Dioecesis Sacerdotum coetui; amanter invitavimus illos, ut simul nobiscum orent, quö convertantur et vivant, sintque justíl expiatione purgati digni contribules Vestri, irreprehensibiles mysteriorum dispensatores, pastores et „forma gregis ex animo." Sed vanő successu. Una pacis cum ipsis servandae via apparuit, quae vera pax non esset, unum médium retinendi eos in serie nostra : si impune grassari in grege Domini permissi fuissent. Sed plus quam satis id adusque fecerunt. Malo medendum erat. Et ubi id charitati, indul gentiaeque leniora et mitiora média adhibere amanti non successit : rigor adplicari debuit. Eeliqua nostis. Spero autem, dum factő tali agmen Venerabilis buius Cleri ab iis, quae honori ejus laesiva fuerunt, repurgatum cernimus, nunquam amplius novam mihi simili modö procedendi necessitatem impositum iri. Fors nec haec enata fuisset, si de iis, quae per infelices illos acta tentataque fuerunt, justő tempore edoctus fuissem. Et hoc recte est, quod claram reddit strictissimam fratrum, non solum autem eorum, qui reliquis qualiquali ratione praefecti sunt, ceu : Archi-diaconorum, Vicearchi-diaconorum, Parochorum, Notariorum Districtualium, et Directorum sed cujusvis sacerdotis de glória et ignominia status sui ex aequo participis obligationem, primum quidem iteratoque cum dilectione monendi fratrem errantem, ubi autem id vane egerat, Ordinarium edocendi. In pluribus casibus, ubi id tempore factum fuerat, Deo sint gratiae! successit jam paternő alloquiő cum omni dilectione ad saniora reducere errantem et, dum sic ad scopum ventum est, oblivioni dare quae acciderunt. Cum e contrario obtectis coram officio meo imprudenter, imo peccaminosa cum indulgentia, aut pláne complice conniventia defectibus : malum in dies augeri et talem saepe rei situm gignere observatum fűit, e quo infelix fráter non obstante reluctante conscientiae voce se expedire amplius non volens misere contabuit. Haec igitur ratio quoque est, ob quam informationes tum occasionales, tum praescriptas *