Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876
Index
— 54 — claravit parochos ad personalem residentiam teneri, sic ait : ubi injuncto sibi officio fungí teneantur; ergo si injuncto sibi officio minimé funguntur, non censentur iraplere residentiam praescriptam, ideo nec facere fructus suos, cum non de materiali residentia Concilium sit locutum, "bene vero de foriuali, quae nempe cum proprii muneris implemento jungatur. Lex residendi lion est ita intelligenda,ut nequeantParochi justa et honesta in terven ien te causa extra parochiam ire et ad tempus abesse. Constat ex ipsa juris eccles. dispositione, quae talem dumtaxat residentiam exigit, quae ad convenientem gregis curam et custodiam sufficiat; cui nequaquam repugnant nonnullae ad tempus, etexjustis causis absentiae. Sed residentia ficta non datur quoad Parochos, quia iisdem, ut a suis sedibus absentes esse possint, semper sui Ordinarii facultas necessaria est. *) Ut Parochus singulis annis per bimestre sive continuum, sive interruptum abesse queat, non requiritur gravis causar, sed sufficit aequa i. d. rationabilis. Constat ex C. Trid. verbis : „Discedendi „autem licentiam ultra bimestre, nisi ex gravi causa non obtineant." Ex quibus aequivalenter recte concluditur, posse dari licentiam absque gravi causa, si agatur dumtaxat de absentia per bimestre tempus. Ut Parochus per bimestre abesse possit, sufficit etiam recreationis causa vei similis. 2) Ut autem legitime abesse possit nltra bimestre requiritur gravis causa; gravis autem causa censetur, quae revocari potest ad christianam charitatem, urgentem necessitatem, debitam obedientiam, evidentem Ecclesiae aut reipublicae utilitatem. Judicium de legitimitate causae seu ad bimestris, seu ad longioris temporis absentiam, pertinet ad Episcopum; ita tamen ut a recusátione Episcopi detur recursus ad Superiorem. 8) Parochum a residendo in perpetuum nullo in casu eximere potest Episcopus, sed tantum Sedes Apostolica. 4) Non excusat parochum consvetudo non residendi etiam immemorialis 6). Nec excusatur eo, quod theologiam in civitate doceat 6), etiam relicto idoneo vicario, et etiamsi non adsit alius ad docendum idoneus. Non excusat intemperies, vei insalubritas aeris, 7) etiam juncta morbo; est tamen sufficiens causa, ut Episcopus ultra duos menses absentiae licentiam concedat. Non senilis aetas, adversa valetudo 8), parvus parochianorum numerus, 9) periculum grassantis in parochia pestis contrahendae 1 0), in quo casu maximé suarum ovium urget necessitas. Ob persecutiones tamen et capitales inimicitias soli Parocho personales, licité potest e parochia aufugere, constituto vicario, qui ab Ordinario approbatus, ea, qua potest fieri, meliori ratione spirituali animarum saluti occurrat n). Denique servitium Episcopo praestandum, non est legitima causa non residendi, nisi per duos menses 1 2). Lex residentiae quoad officia curata per Intimata quoque urgetur, adeo ut officia curata, in quibus curati citra legitimum indultum personaliter non resident, si praestituto per Ordinarium tempore non comparuerint, pro vacantibus haberi jubeantur. (Intim, de ') Ut ex verbis C. Trid. et ex Declar. S. Congreg. ad liquidum apparet. 2) L. Ferr. ad voc. Parochus art. II. n. 37. 3) S. Congreg. 7. Octohr. 1604. fr. Bouix. 1. c. 4) Quoad praxim S. Congreg. 5) C. Trid. tí. 1. 6) L. Ferr. art. II. n. 26. 7) S. Congreg. 7. Julii 1Ü46 — 4. Nov. 1674. 6) S. Congreg. die 6. ApriL 164 7. 9) S. Congreg. 3. Octobr. 1671. et 10. Maii 16b7. I 0) Bened. XIV. de S. D. 1. XIII. c. 19. n. 2, a>) Cap. 42. 49. C. 7. Quaest. 1. S. Congreg. teste L. Ferr. 1. c. art. II. n. 44.