Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876

Index

CIRCULARES LITTERAE AD VENERABILEM CLERUM AKCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1876. MISSAE. YeneraMli et HonoraMli Clero meo Arclii-Dioecesano salutem et Praesuleam Ibenedictioncm! Dum nóvum adjuvante Domino ordimur annum optimaque nobis ipsis et invicein vota nuncupantes cursum ejus felicem terrenisque et aeternis rebus nostris proficuum adprecamur : justuin plaue est, meminisse dierum transactorum et pro benedictionibus coelestibus, quarum annó vix conclusö participes reddi meruiraus, pro laetis aeqae ac tristibus eventibus, pro favoribus et castigationibus in salatem nostram deputatis gratias Domino ex anirao offerre. „Repleti" enim „sumus misericor­„dia ejus; exultavimus et delectati sumus omnibus diebus nostris. Laetati sumus etiam pro diebus „qüibus nos humiliavit et quibus vidimus mala." Ps. 89. Benignö enim providentiae divinae de­crető haec quoque accidunt servis suis, „ut ponant in Deo spem suara et non obliviscantur operum „Dei et mandata ejus exquirant;" Psalm. 77. ut eo ferventius obtestentur spe pietateque pleni Dominum, clamantes : „Respice in servos tuos et in opera tua . . . sit splendor tuus super nos et „opera manuum nostrarum dirige super nos." Respexit vere Dominus in nos servos suos anno hoc quoque, quem non solum solitis mi­sericordiae suae documentis sed singularibus etiam Jubilaei gratiis salutarem esse voluit, amplio­rem supernas vires adipiscendi occasionem nobis populoque nostro largitus, ut et ministri sui sanctius efficaciusque coelestia charismata dispensare et zelo ipsorum respondens populus abun­dantius feliciusque iis uti possint, novaque in lucris indulgentialibus addantur pietatis et poeni­tentiae incitamenta, novi ex iis oriantur in via salutis profectus, regnum Dei sanctis his exercitiis jucundiora capiat incrementa. Quare non sufficio Domino intimas de genu referre gratias pro donis talibus. nominatim pro pio illó et laborioso zelo, quo Vos, Dilecti Fratres et Filii! anno etiam elapso animare et ad exequenda aeterna sua decreta voluntate, viribus corporis et animi, continuisque coelestiuru cha­rismatum fluentis idoneos reddere dignatus est. Nunquam sacrae huic cohorti defuit gratia ipsius; semper „in adjutorium nostrum intendit, ad adjuvandum nos festinavit." His debentur cuncta a Yobis sancte salubriterque acta. Sed debentur etiam Yobis, Fratres et Filii Dilectissimi! gratiae divinae ab alto tributae pie et fideliter cooperantibus. Vestra sic virtute, Vestrő zeló, Yestro laboré factum est, ut populus sanctus Dei in fidei veritatibus rite instructus et contra grassantem saeculi iniquitatem praemunitus pede securö incesserit in via salutis, eximiaque genii Nr. 52. Encyclicae ad exordium anni dimissae simul quadragesi­males.

Next

/
Oldalképek
Tartalom