Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875
Index
— 69 — „non eam esse vim ac naturam Iubilaei, ut per eius indulgentiam omni solvantur homines obi iga „tione offensae peccatis Dei iustitiae satisfaciendi, quasi vero quae poenitentibus eius rei causa % „Sacerdotibus Sacraraenti ministris per id tempus iniunguntur, praestare necesse non sit. Nam ad „Sacramenti integritatem pertinet satisfactio illa, neque profecto alia Nobis mens esse potest, dum „promissa a Christo potestate de severitate debitae peccatis poenae per indulgentiam remittimus, „nisi ut íIli dumtaxat tanto fruantur beneficio, qui omnia impleverint, quibus, eodem Ecclesiam „suam docente Christo, didicimus velle iustitiae suae Deum per infinita ipsius Fili sui Redemptoris „nostri raerita satisfieri. Revocanda igitur vobis sunt in memóriám Poenitentiae ministris, verba „illa S. Concilii Tridentini; debent Sacerdotes, quantum prudentia suggesserit, pro qualitate crimi„num, et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones iniungere; et quod docefc „Catechismus eiusdem S. Concilii, in irroganda scilicet satisfactionis poena nihil sibi suo arbitratu „statuendum esse, sed omnia iustitia prudentia et pietate dirigenda; qua ut regula peccata metiri „videantur, et poenitentes suorum scelerum gravitatem agnoscant, operae pretium esse eis inter„dum significare quae poenae quibusdam delictis ex veterum canonum praescripto, qui poenitentia„les vocantur, constitutae sint; universaeqe satisfactionis modum culpae ratione temperandum. „Quam in rem illud etiam hoc praesertim tempore misericordiae, et remissionis opportune „admonebuntur Sacerdotes, quod ait Doctor Angelicus: Melius est quod Sacerdos poenitenti indicet „quanta poenitentia esset sibi pro peccatis iniungenda, et iniungat nihilominus aliquid, quod poeni„tens tolerabiliter ferat. Quod ipsum antea docuerat Chrysostomus : Si nulla ex parte, inquit par„cere volens debitam adhibueris sectionem, fiet saepe, ut animum ille doloris impatientia despon„dens, atque adeo omnia simul detrectans cum pharmacum, tum vinculum, se ipse praecipitem fe„rat, contrito iugo, et confracto laqueo. Equidem complures recensere possim, quos constat in ex„trema mala adactos non ob aliud, nisi quod digna ab eis poena, et quae peccatis perpetratis par „esset exigeretur. „Huc vero cum pertineat saluberrima haec, quae nobis divinitus facta est, potestas merita „Dei et Hominis Christi Domini, et Sanctorum eius dispensandi, ut partibus omnibus impletis Sacramenti Poenitentiae, quidquid poenae adhuc sibi luendum supersit peccatorum supplere Fideles „possint; date operám, ut intelligant, qua ratione, quo ordine, qua pietate, ad id iniuncta fuerint, „sint exsequenda. Discant supplicationes hasce, quae ad certas sacras aedes faciendae praescribun„tur, instar esse quoddam stationum illarum, quae priscis Ecclesiae temporibus fieri solebant, cum „mos fűit fidelium, ut certis diebus includerent se in sacris aedibus, ibique ieiuni orantesque, et an„nos suos recogitantes in amaritudine animae suae usque ad vesperam perseverarent. „Quod si nunc temporis Ecclesia tanto minus requirit a filiis suis ad hoc etiam, ut plena„riain consequi indulgentiam possint, id non ita sane est interpretandum, quasi minorem existimet „nunc, quam antea, debere nos Deo compensationem pro peccatis; sed dum laboriosa opera mitigat „misericordia, quantum de asperitate remittit exterioris satisfactionis, tantum conari vult homines, „ut intensioris vi contrictionis, piique ardore studii exsequendorum, quae imperaverit, operum inte„riori profectui afferant animorum. „Atque ad hoc illud refertur, quod inter iniuncta opera Sanctissimae Eucharistiae perceptio 3 *