Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875

Index

— 120 — Idcirco ut Romanorum Pontificum Petri in primatu Successorum jura in genere definian­tur, haec tria respici oportet: a) naturam, b) finem primátus, c) jus quod dicitur historicum. Ita­que a) ad naturam et indolem primátus quod adtinet, ex supra dictis patet, potestatem supremam, universaleui et immediatam in b. Petro institutam esse et ad ejus successores transiisse. b) Finis primátus est conservatio uuitatis internae et externae, ideoque ipsius Ecclesiae. Consequenter ea o­mnia jura, quae illi supremae et plenae potestati respondent et ad hunc finem assequendum proficua aut omnino necessaria videntiu-, Romanis Pontificibus adjudicari convenit. c) Jus historicum est complexus omnium jurium, quae cursu temporis ad sedem apostolicam sunt devoluta, per eamque in exitum perducta. Siquidem primátus, quemadmodum ipsa Ecclesia, grano sinapis corn­parari potest, quod minimum est omnibus seminibus, cum autem creve­rit, május est omnibus oleribus, et fit arbor. 4) Quapropter modus exercendi po­testatem pontificiam pro temporum diversitate variabat, jus \ ;ero primatui intrinsecum idem sem­per fűit, utpote ipsi congenitum a primordio suae institutionis. In hoc sensu omnia jura pontificia, quae labentibus saeculis non tam accreverunt ab extrinseco quam a nativa ejus indole processerunt, essentialia sunt, ideoque prorsus rejicienda est illa partitio, qua jura Pontificia essentialia et certa secernuntur ab accidentalibus et adventitiis per Febronianos subdola mente eoque consilio excogitata, ut episcopi jura mere accidentalia sibi reassumerent, a Curia Romana contra jus fasque ipsis ere­pta. Perperam enim loquuntur de juribus adventitiis, quippe cum nullum jus nóvum et adventitium accedere ad eos potuit, qui ratione primátus plenitudinem potestatis habebaut, ac propterea jure me­rítő confixa est sententia „posse episcopum et debere in originaria sua jura regredi, quotiescunque „exigat május bonum suae ecclesiae" — tamquam inducens in schisma et subversionem hierarchici regiminis. 6) II. In specie Respectu S. Magisterii. Quia Romanus Pontifex juxta Conc. Flo­rentinum est totius Ecclesiae Caput, Christianorum Páter et D o c t o r, ideo doctrinam Christi auctoritate infallibili definire, ejusdem propagationi providere, falsas doctrinas propulsare, pravo­rum librorum lectionem interdicere ad sacratissima Sedis Apostolicae jura nunquam non pertine­bat. Et merito. Ipso euim Apostolico primatu, quem Romanus Pontifex, Petri principis Aposto­lorum Successor in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque Magisterii potestatem compre­hendi, fides catholica semper tenuit, perpetuus Ecclesiae usus comprobat ipsaque oecumenica Con­cilia, ea imprimis, in quibus oriens cum occidente in fidei charitatisque unionem conveniebat, de­claraverunt. Sic Patres Conc. Constantinopolitani IY-i majorum vestigiis inhaerentes hanc solem­nem ediderunt professionem : „Prima salus est rectae fidei regulám custodire. Et quia non potest „D. N. J. Ch. praetermitti sententia dicentis : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo „Ecclesiam meam, haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica im­„maculata est semper Catholica conservata religio et sancta celebrata doctrina." Approbante vero Conc. Lugd. II-o Grraeci professi sunt : „Sanctam Romanam Ecclesiam summum et plénum prima­„tum et principatum super universam Ecclesiam Catholicam obtinere; — — — et sicut prae 4) Matth. 13, 31, 32. 5) Auctorem fidei. propos. 8. apud Denzinger p. 388.

Next

/
Oldalképek
Tartalom