Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

- 49 ­torum, ex quo sequitur obligatio fidelium eadem manifestandi; ab hac obligatione excusat secreti officium, si quis vi officii ad servandum secretum obiigatus est, item darnnum grave seu in fama, seu in bonis. Quodsi durante tempore proclamationum impedimentum aliqua verosimilitu­d i n e denuntiatum est, etsi per unius tantura testis gravis depositionem id factuin sit, cessanduni est a promulgationibus, licet certissima adesset spes impetrandae dispensationis. Alias enim paro­chus suae jurisdictionis limites traDSgrederetur; praeterea per hunc agendi modum parochiani de facili inducerentur, ut impedimenta vilipendant. Si facta pro viribus inquisitione parochus remo­vere non valet suspicionem impedimenti, de re tota episcopus certior faciendus, ejusque judicio requiescendum est. 2-o Ad solemnitates validi matrimonii essentiales pertinet etquidem a) ex jurenatu­rae consensus utriusque partis, quia consensus facit nuptias, eoque deficiente matrimonium nequit convalescere. Non vero sufficiens est consensus interior, sed etiam verbis vei saltem signis expri­mendus est, ut constet matrimonium. Etquidem haec verba tempus praesens, non futurum indicare debent, quia secus sponsalia essent, non matrimonium, quod non est nuda promissio pro futuro, sed actualis abalienatio qua unus alteri se tradit ad obtinendos fines conjugio praestitutos.Ad hunc consensum declarandum non absolute requiritur utriusque partis contrahentis praesentia, sed consensus declaratio per procuratorem valida est, quando hanc in rem ei mandatum speciale per­sonam futuri conjugis sufficienter determináns collatum, neque tempore forsan, quo mandantis nomine matrimonium contractum sit, revocatum jam fuerit. Parochus tamen matrimonium per procuratorem ineundum nullatenus admittat, nisi episcopus facultatem expresse concesserit. 2) Ex jure positi vo in locis ubi promulgatum est decretum Tridentinum 2) consensus praestari debet coram parocho proprio et adminus duobus testibus. Et haec quidem forma a tempore Conc. Trid. ubi illud publicatum est ad validitatem matrimonii impedimentum, quod dicitur clandestinitatis inducit. Matrimonia claudestina i. d. non coram parocho proprio et duobus testibus contracta ante Conc. Trid. quidem valida erant, sed tamen prohibita ob periculum polygamiae et alia incommoda cum ipsis conjuncta. At memoratum Concilium clandestinitatem, qua impedimentum dirimens c. 1. con­stituit his verbis: „Qui aliter quam praesente parocho vei alio sacerdote de ipsius parochi licentia et duobus vei tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt> eos S. Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et hujusmodi con­tractus irritos et nullos esse decernit, prout eos praesenti decreto irritos facit et an nullát." — Per parochum qui matrimonio assistere debeat, intelligitur parochus proprius, ita quidem ut coram parocho non proprio contractum matrimonium invalidum sit. Sumitur ex Trid. c. 1. ubi ab initio S. Synodus requirit, ut matrimonium a proprio parocho prius ter denuntietur, deinde subjicit „quodsi aliter, quam praesente parocho vei alio sacerdote de ipsius parochi vei or­dinarii licentia et duobus vei tribus testibus sit contractum pro irrito habeatur. Neque obstat, quod hoc secundo loco non addat praesente parocho proprio; nam eundem parochum requirit ') Catech. Rnus de matr. n. 5. 6. Cap. 25. X. (IV. 1.) - 2)Tametsi Sess. XXIV. C. 1. de ref. matr. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom