Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 47 — siam concursus. 1) — Omnibus per annum diebus Domini et festis promulgationes fieri indulgentur, ipso etiam sacrato tempore S. Congregatione Conc. idipsum declarante : „Denuntiationes matrimo­niales possunt fieri eo tempore, quo nuptiae prohibentur. " 2) Pro diebus continuis intelli­gendi sunt festi dies sibi invicem succedentes, ita ut ex una parte nulla dominica, nulloque festő coeptae promulgationes omittantur; ex altéra parte vero unus alterve dies ferialis inter singulas proclamationes intersit, quo ad mentem Conc. Trid. impedimenta facilius detegantur. Per inter missarum solemnia intelligitur missa parochialis ita ut denuntiatio etiam cum concione con­jugi queat, id quod in pluribus dioecesibus moris est. Potest tamen Episcopűs ex causa justa dispensare, ut denuntiationes diebus dominicis et fpstivis etiam alio tempore, quam inter missae parochialis solemnia, e. g. dum cantantur solemnes vesperae fim possint. 8) E sensu hujus decla­rationis poterit parochus proclamationes quandoque ex gravi causa e. g. si mane ex oblivione omissae fuerint, ne scandala oriantur, praesumta licentia Episcopi (si de facili adiri non possit) inter solemnes vesperas instituere. 4) Yerum extra ecclesiam vei parochiam promulgationes insti­tuere nunquam licet. 5) — Haec lex ecclesiae non quidem ad valide, sed tamen ad licité contrahen­dum matrimonium ad amussim sub gravi obligát. Patet hoc ex poenis in transgressores sta­tutis, quae sequentes sunt: a) Si post tale matrimonium sine promulgationibus contractum, impe­dimentum aliquod dirimens detegatur, proles ex eo procreatae illegitimae habentur, licet contra­hentes dicant se impedimentum ignorasse, quum illi taliter contrahendo non expertes scientiae vei saltem affectatores ignorantiae videantur. b) Parochus qui neglectis denuntiationibus matrimonio assistere praesumit, per triennium ab officio suspenditur, etiam gravius puniendus, si culpae qualitas postulaverit. Censura haec non est latae sed ferendae sententiae. Etiam contrahentes condigna poena sunt afficiendi, ídque etiam tesles attingit, qui scienter ejusmodi nuptiis intersunt. c) Sic contrahentes i. d. matrimonium intra gradus prohibitos neglectis promulgationibus contra­hentes juxta Conc. Trid. decretum separandi sunt et spe consequendae dispensationis carent, non enim dignus est, qui ecclesiae benignitateiu facile exppriatur, cujus salubria praecepta contem­serit. 6) — Ut dispensatio ab omnibus tribus promulgationibus concedatur, requiritur causa gravis et casus urgens, hinc in omnibus bannis dispensari sólet in duobus praesertim casibus l-o Si sponsi contrahant in articulo mortis e. g. ad prolem legitimandam. Si res morae impa­tiens est, potest parochus praesumere episcopi dispensationem tacitam. Postea tamen episcopűs certior reddendus est, et relationi majoris securitatis causa etiam testimonium medicum adjungere necesse est. 7) 2-o Si metuitur publicum scandalum vhI infamia contrahentium uti si duae personae, quae in concubinatu, vei in matrimonio putativo ob impedimentum dirimens occultum irrito vivunt, et in loco domicilii passim pro conjugibus habentur, matrimonium inter se contrahere optent. Dispensatio ipsis ab omnibus tribus promulgationibus absque gravissima causa ') S. Congreg. 17. Junii 1780. — 19. Apr. 1823. apud Ricbter. editio Coac. pag. 225. n. 29. — ír. Dr. Schulte Eherecht pag. 50. et System, tom. 2. p. 5y7. — 2) 1589. 18. Dec. — 3) S. Congreg. 25. Oct. 1586. n. 30. — 4) Cf. Aichner p. 487 - 5) Cf. Dr. Schulte Eherecht p. 50. — 6) Cf. Stapf p. 163. — 7) Dr. Schulte Eherecht p. 52.

Next

/
Oldalképek
Tartalom