Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874
Index
— 45 — denuntiationibus factis si nullum legitim um opponatur impedimentum. ad celebrationem ma 1 rimonii iu facie ecclesiae procedatur. Quodsi a 1 i quando probabilis fuerit suspicio matrimonium malitiose impediji posse, si tot praecesserint denuntiationes, tunc vei una tantum denuntiatio fiat, vei saltem parocho et duobus vei tribus testibus praesentibus matrimonium celebretur; deinde ante illius consummationem denuntiationes in « c c 1 e s i a fiant, ut si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur, nisi ordinarius ipse expedire judicaverit, ut praedictae denuntiationes remittantur, quod illius prudentiae et judicio S. Synodus relinquit." E norma hac per Conc. Trid. praescripta deducuntur sequentia : Cum promulgationum finis sit detectio impedimentorum matrimonii, binc illae per parochum proprium — sub quo non intelligitur parochus originis sed domicilii — etquidem publice in ecclesia — scilicet parocbiali — coram coetu parochianorum frequentiori debent suscipi, hi enim eumpnmis supponuntur scire impodimenta, si quae fors subversarentur, et bi prae aliis possunt gravari simili matrimonio. — Quaestio itaque gravissimi momenti est, quid nomine tum veri domicilii, tum illius, quod dicitur quasi intelligatur ? Domicilium ve rum est locus ubi quis unice vei principaliter babitationem suam figit animo ibidem constanter manendi. Quamdiu hoc in loco habitationem sibi vei familiae suae destinatam retinet, abseutia longior licet, per se sumpta non sufficit ad efficiendam domicilii veri translationem. Quasi domicilium vero est locus ubi quis duraturaiu figere sedem mox ab initio haud intendit, verumtamen talem habitat in finem, ad quem assequendum longior commoratio requiritur. Ad aquirendum domicilium vei quasi domicilium duo requiruntar c o p u 1 ative, nempe vera in aliquo loco habitatio et animus ibidem diutius coinmorandi. Animus hic concluditur vei ex expressa declaratione praesertim juramento firmata; vei e factis, uti: ex assidua et frequenti, ac praesertim decennali babitatione in loco; vei ex translatione majoris partis bonorum in istum locum; vei ex aquisitione bonorum immobilium in eodem loco; vei denique ex obtentis facultatibus, sive juribus, habitationem in isto loco exigentibus. — Qui autem nisi recreationis, itineris, curationis morbi causa aliquo proficiscitur, ibidem nec quasi domicilium aquirit. Minőre n n e s ibi habent verum domicilium, ubi eorum parentes, nutritii vei tutor; quasi domicilium ubi studiorum opificii ect. causa diutius commorantur. Officiales et servi publici ad dies vitae assumpti, domicilium verum habent in loco, ubi ad muneris servitiive sui ordinarii partes explendas habitant. Quando in alio loco ad extraordinarium deputantur ministerium, quod pro sua natura longiorem postulat morain, ibi quasi domicilium aquirunt. Persona militaris ubi stativa habét; servilis, quae se hominis privati, vei instituti cujusdam aut societatis servitiis mancipat, in loco, ubi ad haec servitia praestanda degit, quasidomicilium obtinet. Qui tamen servitii causa habitationem continuo mutare, aut herum ad locum, ubi is domicilium non habét, sequi tenetur, ibi quasi domicilium aquirere nequit. Casu quo quis extra locum domicilii veri, in aliis adhuc parochiis, domus ejus usibus destinatam, instructasque possideat, in illo tantum horum locorura quasi domicilium habét, ubi vei quovis anno per notabile tempus commorari sólet, vei tempore quo locum qua domicilium asserit, per sex adminimum septimanas habitat. — His praestabilitis