Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

- 43 ­Prophetis promissus et a Patribus avidissime desideratus, qui tunc venturus ab omnibus exspecta­batur. Cum autem haec interrogatio contineat magnam dubitationem,*' hinc ex praecitatis Joannis verbis Tertullianus et alii opinantur Joannem dubitasse de Jesu, an ipse esset Messiás sive Christus. Sed haec opinio admitti non potest; mirum enim esset, quomodo Joannes de missionis suae prae­cipuo argumento coeperit dubitare, an Jesus Messiás sit, quem universim tunc natio exspectavit, et Cujus se iterato professus est Praecursorem, et quidem eo magis, quia apud Lucám 7. refertur, quod occasionem hoc quaerendi ex eo sumserit, quia discipuli sui paulo ante referebant, quod Jesus in civitate Naim suscitaverit mortuum, quo facto miraculoso confirmari potius debuit, quam in dubium adduci, qui ceteroquin signo coelitus dato de messiana Jesu dignitate edoctus, Eum hacte­nus constanter Messiam professus erat. Matth. 3, 11. Joann. 1, 26 — 32 ect. Alii vero existi­mant, Joannem sui quidem ipsius causa legatos misisse, neque tamen propterea, quod dubitare occoepisset, num Jesus revera sit Messiás, sed ideo, quia, cum animi fervidioris et morae impatiens esset, atque avide initia regni messiam exspectaret, simulque speraret, fore ut per Christum e carcere liberaretur, interrogatione : num Tu es Messiás ? Christum impellere voluit, ut publice se Messiam profiteretur, ageretque ea, quae Messiam decent. — Sed explicatio haec ideo non potest admitti, quia in Joanne praesupponit erroneam de terreno Messiae regno opinionem, a qua ille alienus erat, quum docentibus evangeliis Matth. 3. Marc. 1,4. Luc. 3, 3. bene scivisset, regnum a Messia condendum fore morale, quare emendationcm morum postulabat ab iis, qui regni messiani membra fieri vellent. Nec porro verosimile est, Joannem, qui coram populo professus est, se non esse dignum, ut Christo calceamenta solvat, (Matth. 3, 11.) ausum fuisse Christo praescribere, aut Eum reprehendere, quod in regno messiano constituendo nimis tardaret. Quapropter praeferenda videtur sententia eorum, qui antiquos Patres secuti docent : Joannem non sui ipsius, sed discipulo­rum suorum causa legatos ad Jesum misisse. Quum nimirum Joannes sciret, nonnullos discipulo­rum eius incrementa auctoritatis et doctrinae Christi aegre ferre (coll. Joann. 3, 26.) alios autem ad Pharisaeos, qui Jesum ob humilem conditionem externam qua Messiam agnoscere noluerunt, se inclinare (coll. 9. 14. Luc. 5, 33.) timendum erat, ne mortuo magistro suo nempe Joanne, sibi solis relicti mansissent, nisi magister eos movisset, ut Christum sectarentur. Ut itaque saluti discipulorum prospiceretur, Joannes morti proximus ad Jesum eos ablegavit, ut ex ipsius ore audi­rent, quis esset, et tamquam magistrum Eum in posterum sequerentur. Et sane aptissime; veni­entes enim ad Christum, cum praesentibus illis plurimos sanaret, sua experientia discere poterant, majorem hunc esse magistro ipsorum, qui, ut Joan. 10, 41. narrat, nullum onmino fecit prodigium. — Et ideo v. 4. directum responsum Christus non dat, se esse Christum, quia nec opus fűit, et nec consultum propter ceterorum praejudicium; e prodigiis tamen copiosis, quae eo ipso tempore patra­vit, satis videre poterant Ejus dignitatem; et alioquin dum eos ad ea relegat, tacite affirmat, eum se esse, de quo quaerebant. — v. 8 —10. Ut autem omnis suspicio adulationis abesset, disceden­tibus dein legatis laudare coepit Joannem. Sumit autem occasionem e facto praesentium Judaeo­rum; constat enim e cap. 3. quod ad Joannem praedicantem ingens hominum copia confluxerit; quaerit ergo, quid causae fuerit, quod antea certatim in desertum Judaeae exiverint ? an ut arundi­nem vento agitatam seu hominem levem, et in sententia sua de me Messia inconstantem videant? 4 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom