Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874
Index
- 30 religiosissimos episcopos . . . misit, etiam ante de praesenti negotio sententiam regulamque praescripsit : quam nos quoque sequuti . . . formám illám executioni mandavimus, canonicum apostolicum judiciuin in illuin proferentes." Act. II. apud Hard. t. 2. — Simili pietate ac fide Patres Concilii Chalced. litteras dogmaticas Leonis I. Pontif. suscepere. „Post lectionem praedictae epistolae clamaverunt : Haec Patrum fides, haec Apostolorum fides. Omnes ita credimus, orthodoxi ita credunt. Anathema ei, qui non ita credit. Petrus per Leonem ita locutus est. Reverentissimi episcopi clamaverunt : Nemo dubitat. Nos ita credimus; sicut Leo, ita credimus; nostrum nullus dubitat; nos jam subscripsimus. Patres Synodo reddite. Consentaneos Leoni Synodo, Patres Synodo." — Act. 8. ap. Hard. idem legitur in Conc. Constp. oec. VI. Patres litteris Syn. Agathonis P. acclamasse. „Ut auditum capiamus, quatenus cognitionem et nos accipiamus totius virtutis, quae in eis continetur;" et quas lectas : „Expansis manibus amplectebantur." — In Nicaena Sj rn. II. oec. YII. Joannes Ep, Tauromen. dixit „Cum veluti divinus orthodoxiae terminus sint litterae, quae ab Hadriano papa senioris Romae missae sunt, ita profiteor secundum antiquain traditionem ecclesiae catholicae. Eos vero qui ita non sapiunt, anathematismis subjicite." Act. II. ap. Hard. t. 4. — Non absimiliter in Conc. Araus. II. gestum est, ubi Patres congregati in proemio def. dogm. ita loquuntur : „Pervenit ad nos, esse aliquos, qui de gratia et liberó arbitrio per simplicitatem minus caute, et non secundum fidei catholicae regulám sentire velint. Unde id nobis secundum auctoritatem et admonitionem Sedis Apostolicae justum et rationabile visum, ut pauca capitula ab apostolica Sede nobis transmissa, quae ab antiquis patribus de Sanctarum scripturarum voluminibus in hac praecipue causa collata sunt, ad docendos eos, qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus. Quibus lectis, qui hucusque non sicut oportebat, de gratia et liberó arbitrio credidit, ad ea, quae fidei catholicae conveniunt, anirnum suum inclinare non differat." His accenseri possunt, quae Patres in oec. COQC. Constp. II. de Vigilii P. litteris profitentur ep. Synod. ad Yigil. P. : „Professa est, (Synodus) Romani Pontificis quoad fidem epistolas, aeque ac quatuor Evaugelia suscipere." Nunquam vero Concil. Oecumenica praeformatrices in fidei dogmatibus ac morum praeceptis Rom. Pontificum litteras tanta veneratione suscepissent, nunquam iis se accomodassent, nec obligationis suae duxissent iis aures fidei praebere atque assensu firrno subscribere : nisi perpetua fide creditum fuisset in Ecclesia Dei, Rom. Pontifices esse columnas rectae fidei immobiles. f) Romanos Pontifices constat, suprema auctoritate decreta dogmatica Conc. Oecumenicorum roborasse, iisque infallibilis fidei sanctionem indidisse, sine qua normám credendi nunquam consequerentur. Id sane perpetua Ecclesiae praxis et diserta testimonia probant. Luculentum est testimonium Eph. Concil., de quo Act. 2. ap. Hard. t. 1. „Theodotus Ancyrae episcopus dixit : Justam esse sanctae Synodi sententiam, demonstravit universorum Deus per litteras Coelestini religiosissimi episcopi huc allatas et vestrae (legatorum) pietatis adventum." — De Conc. Africanorum in causa pelagianae haeresis celebratorum confirmatis decretis ita S. Prosper in Scrip. cont. coll. c. 41. testatur : „Africanorum conciliorum decretis beatae recordationis papa Zosimus sententiae suae robur adnexuit, et ad inpiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armavit Antistitum." — Concilii Chalc. Patres dum canonem de secundo honoris