Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874
Index
- 27 Yeritatem." — Maximianus Patriar. Const. ep. ad orient. de Rom. Pont. „Cui cathedram magisterii, perpetuo privilegii jure concessit, ut quisquis divinum aliquod sive profundum nosse desiderat, ad hujus praeceptionis oraculum, doctrinamque recurrat." — Theodoretus ep. 113.' ad Leon. M. ita Sedis romanae gratiam laudat : „Multis praerogativis ornatur sedes vestra. Precipue autem illám fides ornat, cujus testis idoneus est divinus Paulus clamans : Fides vestra annunciatur in universo mundo . . . Quod si statim post suscepta salutaris praedicationis semina mirabiles hos fructus uberrime protulit, praedicandae, quae in ea nunc viget pietati quaenam par esse possit oratio ? . . . At illorum (Petri et Pauli) sedem nunc etiam illorum Deus illustravit, dum iu ea sanctitatem vestram rectae fidei radios fundentem constituit." — In formula fidei ab Hormisda P. orientalibus ad subscribendum proposita, cui etiam Patres Syn. VIII. subscripsere, manifeste dicitur : „Sequentes in ornnibus apostolicam sedem et praedicantes ejus omnia constituta, spero ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et vera christianae religionis soliditas." b) Romanam Ecclesiam haeresis labe nunquam maculatam fuisse. S. Ambrosius 1. 2. de fid. ad Grat. affirmat romanam Ecclesiam tentari potúisse, in fide convelli nunquam : „Aliquando tentata, mutata nunquam." Theodoretus ep. 114. ad Renatum Presb. „Habét enim illa sanctissima sedes ecclesiarum, quae in toto sunt orbe, principatum multis nominibus, atque hoc ante omnia, quod ab hiieretica tabe immúnis, mansit, nec ullus contraria sentiens in illa sedit, sed apostolicam gratiam integram servavit." — Synodus VI. in ep. synod. Agathonis P. légit, atque recepit: „Vera confessio a Petro de coelis est revelata, pro qua a Domino omnium beatus esse pronunciatus est Petrus : qui et spirituales oves ecclesiae ab ipso Redemtore omnium terna cornmendatione pascendas suscepit : cujus annitente praesidio haec apostolica ejus ecclesia nunquam a via veritatis in qualibet erroris parte deflexa est : cujus auctoritatem, utpote Apostolorum omnium principis semper omnis catholica Christi Ecclesia et universales synodi doctrinam amplexi : per quam et probatissima Ecclesiae Christi luminaria claruerunt : et sancti quidem doctores orthodoxi venerati atque sequuti sunt, haeretici autem falsis criminationibus, ac derogationum odiis insequuti . . . Haec est enim verae fidei regula, quam et in prosperis et in adversis vivaciter tenuit ac defendit haec spirituális mater apostolica Christi ecclesia : quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit : sed ut ab exordio fidei christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi principibus illibata fine tenus permanet, secundum ipsius Domini Salvatoris diviDam pollicitationem.'' c) Haereticos omnes, eorumque haereses, mox in exorsu, antequam Concilia causam cognovissent, sub nota formali a Rom. Pontificibus decretoria sententia damnatos. Hyginius P. damnavit Cerdonem; Victor P. Theodotum, Artemam, Noetum et Sabellium; Zephirinus P. Proclum et Montanistas; Fabianus Privatum; Cornelius Xovatum et Novatianos; Stephanus Rebaptisantes; Félix Paulum Sam.; Melchiades Donatistas; Liberius arianos ariminenses; Damasus Appollinarium et Macedonium; Siricius Jovinianum Manichaeos et Priscillianistas; Anastasius I. Origenistas; Innocentius I. et Zosimus PP. Pelagium et Coelestium; Bonifacius I. Pelagianos; Coelestinus I. Semi2*