Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

\ - 25 ­hu.jus fidem firmare non poterat? Quem cum petram dicit, firmámén tum Ecclesiae iudicavit." — Et S. Augustinus 1. de corrept. et grat. c. 8. n. 17. Petrum mente ac voluntate semper indefecti­bilem atque iufallibilem in flde praedicat : „Quid moliturus es contra verba dicentis : Rogavi pro te Petre, ne deficiat fides tua ? An audebis dicere, etiam rogante Christo ne deficeret fides Petri, defecturum fuisse, si Petrus eam deficere voluisset, hoc est, si eam usque in finem perseverare no­luisset? Quasi aliud Petrus ullo modo vellet, quam proillo Christus rogasset, ut vellet. Tsam quis ignorat, tunc fuisse perituram fidem Petri, si ea, qua fidelis erat, voluntas ipsa deficeret; et per­mansuram, si eadem voluntas maneret? Sed quia praeparatur a Domino voluntas, ideo pro illo Christi non posset esse inanis oratio. Quando rogavit ergo, ne fides ejus deficeret, quid aliud roga­vit, nisi ut haberet in fide liberrimam fortissimam invictissimam perseverantissimam voluntatem." — d) Parallelismus illustrat et confirmat immunitatem Petri ab errore fidei perpetuam. Evidenter enim apparet, Dominum nostrum Luc. 22. in ultima coena, tamquam festiva ac decretoria voluntatis suae aperte declarandae occasione, in Petro implevisse, quae in eo implenda jMath. 16. promiserat. Ait quippe apud Math. portás inferi pugnaturas adversus Ecclesiam; apud Lucám : Ecce sata­•nas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Apud Math. : Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; Lu­cáé vero : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Apud Math. : Et portae inferi non praevalebunt adversus eam; Lucae : Confirma fratres tuos. — Quae collata ad invicem lumine novo collustrant mirabilem dominicae dispositionis veritatem. Haec simul complectens brevi sermone eloquitur S. Cyrillus Alex. comment. in Luc. „Et tu aliquaudo conversus confirma fratres tuos, idest firmamentum atque magister esto illorum, qui per fidem ad me accedunt." Et S. Chrysostomus 1. c. „Cum enim ait, ne deficiat fides tua, hoc significat, futu­rum fuisse, ut fides ejus deficeret, si iili permisisset. Quod si Petrus fervidus amatőr Christi, qui animam suam millies pro ipso exposuit, quique semper ante coetum prosilit Apostolorum, et beatus a Magistro suo praedicatur, ideoque Petrus appellatus, quod inconcussa et immutabili fide praeditus esset, dejectus fuisset, et a confessione excidisset, si, quantum vellet, diabolo Christus permisisset, quis alius absque illius auxilio poterit unquam resistere?" Attamen aliis quoque dis^ipulis opitulaudi gratia illáin fidei immunitatem Petro Christi oratione concessam fuisse, non uno constat argumento. a) Urgebat periculum fidei commune : Ecce satanas expetivit vos; cui occurrendum erat, ne columnae fidei dejicerentur, ne opus a Christo per eos susceptum astutia et violentia satanae perverteretur. b) Amor Christi et sollici­tudo pro omnibus discipulis, quos in fide perseverare pro sua et cunctorum credentium salute volebat. c) Auxilium roboris universale in Petro collatum, et expressum maudatum, vicém sollici­tudinis divinae, sibi gratiose impensae, fratribus in munere apostolico coadjutoribus reddendi. Et tu aliquando conversus. Elocutio namque haec, quamvis a Patribus aliquando ad futurum Petri praevisum lapsum restringatur : propria nihilominus veriorique significatione de vice Petri fratribus in fide tentandis exhibenda ab iisdem accipitur. Atque hunc sensum litteralem exigit orationis contextus, quum in praecedentibus nulla prorsus lapsus Petri mentio injiciatur, unde quis concluderet audientium, verba Domini sensu ad casumrestrictosummenda esse : quia imo comiuemorata

Next

/
Oldalképek
Tartalom