Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

I — 20 — nae, in illis semper futurus, Joan. 14. Quia apud vosmanebitet in vobis erit. b) Causa formális est divinum charisma, seu virtus Spiritus Sancti, qua efíicitur, ut magisterium divinitus institutum ita adjuvetur, ne a munere doceudi deficiat, sive in profligandis erroribus salu­tari doctrinae oppositis, sive in proponendi§ veritatibus divinitus revelatis. Id vero duplici ratione gratiosa virtus exerit : una, impertiendo supernaturalem Dei in Christo per Spiritum Sanctum di­rectionem atque moderationem, qua praecavetur, ne illud magisterium média ordinaria depositi divini cognoscendi intelligendi, retinendi ac proponeadi negligat, sed constanter adhibeat, conte­stante Apostolo II. Tim. 1. 14. Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis; — altéra, infundendo lumen menti supernum, ad discernendum certo ac infallibiliter verum a falso doctrinae sensum; porro voluntatem amore veritatis roborando, quo intimo mentis voluntatisque assensu atque affectu eandem amplectatur, proíiteatur et credendam fidelibus proponat, eodem Apostolé innuente I. Cor. 12., de divisione ministrationum in Ecclesia loquente, quibus diversam dari affirmat manifestationem Spiritus Sancti, uti : Sermonem Sa ­pientiae, scientiae, fidem, interpretationem serinonum. — c) Causa m e r i ­toria infallibilitatis est oratio Jesu Christi D. Nostri, Joan. 14. 16. EtegorogaboPa­trem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeter­num, Spiritum veritatis. Et omnino rogavit Jo. 17. 17. Páter, sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Ut omnes unum sínt. Specialiter vero pro Petro Luc. 22. 32. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. — d) Causa f i n a 1 i s est conservatio divini depositi in integritate ac veritate sua, custodia catholicae in universa Ecclesia professionis, űrmitas ac unitas fidei ad aeternam credentium salutem. Eph. 4.11. Donec occurramus omnes in unitatem fidei :utjam non simusparvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae. Objectum, circa quod infallibilitas versatur, est ipsum divinum Ecclesiae depositum, quod dono inerrantiae custodiri, sensu a Spiritu Sancto intento retineri, veraciter declarari et prae­dicari debet. Idcirco infallibilitas nec plus nec minus respicit, qum quod divinitus revelatum, in­stitutum, et tamquam ad salutis oeconomiam pertinens Ecclesiae concreditum est, omni tempore loco et populo tradenduin. Speciatim vero objectum infallibilitatis efficiunt a) doctrina fidei ac morum, sive explicite sive implicite in verbo Dei revelato contineatur. b) Cultus sacer et sacra­menta tam in essentialibus quam in accidentalibus. Conc. Trid. Sess. 22. de Sacrif. M. Can. 1 — 9; et Sess. 7. Can. 1 —13. de Sacr. c) Forma Ecclesiae generatiin, et ejus hyerarchica constitutio. Conc. Trid. Sess. 23. c. 4. et Can. 6. d) Scriptura Sacra tum respectu divinae originis suae, tum authenticae interpretationis. Conc. Trid. Sess. 4. decret. de can. script. — e) Demum, quod medii ad finem rationem proprie dictam habét, idest sine quo verbum Dei revelatum neque túto conser­vari, neque scite probari et exponi, neque contra errores salutari veritati oppositos valide defendi potest, móres denique fidelium et pastorum ad finem salutarem dirigi nequeunt. Quo spectant facta dogmatica : Conc. Vat. Sess. 4. C. 2.; leges rituales ac disciplinares : Conc. Trid. Sess. 24. de Sacr. Matr. Can. 3. 4. 8. 9. 11. Subjectuin, cui Dei ordinatione charisma infallibilitatis inest, ipsa est Ecclesia catho-

Next

/
Oldalképek
Tartalom