Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
rum." Subjective est coetus ministrorum sacrorum ad erudiendatn sanctificandam et regendam Ecclesiam Ohristi saera potestate dívinitus instructus; ut ait idein S. Maximus: „Cum ómnis ordo hyerarchia appelletur, hyerarchia vocatur totius hyerarchiae principatum rnagis obtinens, generaliorque summa; velut presbyterorum hyerarchiae, sivo ordinis, hyerarchia est episcopus, qui purgandi, illuminandi perficiendique scientia praeditus esso debet. Diaconorum hyerarcbiae hyerarchia est archidiaconus, qui ministeriales functiones debet cognoscere; atque ita deinceps reliquis in ordinibus." Porro hyerarchia, ut subjective consideratur, distingvitur in ordinis et jurisdictionis hyerarchiam. Ordinis est coetus ministrorum sacrorum, Deo consecratorum, et juxta diversos gradus sacri principatus Ecclesiae sanctificendao praefectorum. Atque hac ratione sicut diversi sunt gradus sacri principatus, nimirum episcopatus, presbyte ratus, et diaconatus : ita et diversae potestates ac jura functionum obeundarum diversa, quoniain alia superiora, alia inferiora. Jurisdictionis vero hyerarchia respicit auctoritatem divinae missionis, ac potestatem regendi subditos coucessam per canonicam institutionem illorum Sacrorum principatuum, qui jure divino Ecclesiae praesunt. Quales sunt Episcopi, Presbyteri, ac praecipue Summus Pontifex, cui suprema et plena super universam Ecclesiam ex Dei ordinationo competit jurisdictionis potestas, qui propterea per excellentiam Hyerarcha appellatur. — Hyerarchicum ordinem plene complectens, seribit S. Dionysius 1. de Eccl. hyer. c. 3. „Est hyerarehia seu ordo sacer omnis juxta venerandam nobis sacrosanctam traditionem universalis rerum sacrarum í 11 í subjectarum ratio, seu generalissima eorum, quae sub ordinem caduut, id est sacrorum summa. Sacer igitur ordo noster dicitur et est functio, universa sacra in se complectens, qua divinus hyerarcha initiatus, omnium per se rerum sacratissimarum particeps existit, in quantum hyerarcha appellatur. Sicut enim, qui hyerarchiam nomiuavit, sacrorum simul omnium ordinationem dicit, ita qui hyerarcham appellat, Deo intimé unitum et divinum pláne virum significat, omni sacra cognitione perpolitum, in quo omnis, quae illi inest, potestas sacra consummatum atque cognoscitur." De Hyerarchia ordinis ac jurisdictionis fides catholica docet, eam omnimodam suam auctoritatem, potestatem, ac jurisdictionem im média te a Christo accepisse, et ab illo immediate acceptara tenere : nequaquam a communitate fidelium, quae nihil sacrae potestatis accepit a Christo, ut ab illa Ecclesia ministri per electionem et ministerialem deputationem eam perciperent, ut docuerunt novatores saec. XYI. contra hyerarchiam ordinis; nec quidquam divinae jurisdictionis fidelibus a Christo dátum est, quod ab eis Rom. Pontifici, Episcopis et Presbyteris ad usum immediate concederetur, ut docuerunt Richeriani et Jansenistae Synodi pistoriensis contra hyerarchiam jurisdictionis divinae. — Clare proposuit doctrinam suam Ecclesia iu Conc. Trid. Sess. 23. de Sacr. Ord. Can. 6. „Siquis dixerit, in Ecclesia catholica non esse hyerarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex Episcopis, Presbyteris et Ministris; anathema sit." Et Sess. eadem Cap. 4. uberius mentem suam deciarat. „Quod si quis omnes Christianos promiseue novi testamenti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affirmet, nihil aliud facere videtur, quam ecclesiasticam hyerarchiam, quae est ut castrorum acies ordinata, confundere; perinde ac si contra beati Pauli doctrinam omnes Apostoli, omnes Prophetae, omnes Evangelistae, omnes pastores, omnes sint doctores." In Conc. Vatic. Sess. 4. de Rom. Pontificis jurisdictione in universam