Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 67 — Nr. VIII. A d notitiam Yenerabilis et Honorabilis Cleri Archi-Dioecesani hisce perfero ab Excellentissimo ac Reverendissimo Domino Archi-Praesule nostro ad me ceu Vicarium suum Generalem sequentis duplicis ordinis litteras datas fuisse : I. „No. 518. In serie materiarum consultationis cum Clero Archi-Dioecesano diebus 25-a „et 26-a mensis octobris anni 1871 habitae praecipuo loco fuerunt illae,quae tummeo, tumvenera„bilis Cleri praevie sensa sua manifestantis voto circa ampiiorem curae pastoralis profectum, melio„rem Cleri curati, signanter vero eorum, qui e Cooperatoribus tenuius dotati sunt, provisionem, „feliciusque procurandain rem scholarem tractatae fuerunt. E dictis et conclusis vero sat superque „patuit, quod sicut negotia haec variis titulis pecuniaria ope promoveri oportebit, ita consultum „foret, ut ultra id, quod e stabilibus fundis dioecesanis, ad tales fines sumtus suppeditare ipsa na„tunl sua vocatis, impendi potest, certum adhuc adsit peculium , quod ad subsidiariam opein „dictis fundis in speciales hos flnes ferendam nunquam non trahi valeat. Et hoc recte est, quod „dum praestare pergő, praesentibus simul Illustritati Vestrae notum reddere volui. „Destinatio fundi hujus per me dotandi erit, ut ex eo scopi pastorales et scholares, in „consultatione memorata singularius considerati, subsidiaria ratione procurentur. „In hunc igitur censum venirent: melior parochiarum erigendarum dotatio, pecuniarium „juvamen Cooperatoribus dandum, subventiones scholis tribuendae, stipendia praeparandialia, sum„tus inspectionis scholarum archi-dioecesanarum, itineris item per Sacerdotes ad invisenda in exte„ris oris scholaria instituta mittendos faciendi. „Peculium hoc annue obtinebit ex aerario meo dominali viginti mille florenos valutae au„striacae in decursivis quadrantalibus portionibus solvendos." „Assignatio ex eo per me, respective meos in munere Archi-Episcopali Successores fiet." „Quod cum fine anni ab annuis assignationibus residuum fuerit, capitalisabitur, nec am„plius in regula, nisi quoad interusuria sua assignationis objectum formare poterit." „Fine administrationis peculii hujus Venerabile Metropolitanum meum Capitulum requiro. „Pestini, Dominica Palmarum, in diem 24-am Mártii incidente, A. D. 1872." II. „No. 519. Principiis, in autumuali consultatione cum Clero Archi-Dioecesano per me „anno praeterito habita enunciatis ac in Protocollo ejusdem legendis, conformiter paravit Venerabile „Metropolitanum Consistorium sumtuum in sublevandos Archi-Dioecesanos, qui tenuius dotati com„parent, Cooperatores faciendornm dispertiendorumque projectuui." „Quo in laboré exantlando usum est notitiis tum in gremio haustis, tum e Dioecesi undi„que magna alacritate et prudentia conquisitis, opusque paravit, cui nunc acquiescere possuinus." „Quod igitur hisce acceptans, Illustritatem Vestram humauissime requiro, ut illo ad noti„tiam Cleri ope pagellarum dioecesauarum perlato, tum DD. Parochos de subsidii per ipsos Capel„lanis dandi, tum DD. Cooperatores de adjuti ipsis praestiti mensura edocere, simul vero, ut por„tiones subsidii e gremio praestandae ac per me hisce e subsidiario peculio, quod testibus litteris „meis sub hesterno dato No. 518. ad Illustritatem Vestram directis fundaveram, assignatae concer„nentibus pro rata temporis in stationibus quaestionatis transacti exsolvantur, congrua ordinare „dignetur. Pestini, festő Annunciationis B. V. M. in diem 25-am Mártii incidente, A. D. 1872." Nr. 529. DeFundo subsidiario per Excellentissimum I). T.udovicurn Haynald ArchiEpiscopum ia pastor-les et scliolares fine3 er -to ClrriS dioecesanus edocetur, unaque congrua circa meliorandam Capellanoium sortem disponuntur. 4