Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

- 36 ­Deum timere, ac redemptionis beneficia debite aestimare, sane iugiter abhaerebunt Deo, ac summo­pere reverebuntur placita sanctae matris Ecclesiae. Porro 2. Instituenda est adolescentilis aetas. Non modo Scholae dominicales pro hoc fine instar aptissimi adminiculi deserviunt, non modo quadragesimales institutiones in hunc computum veniunt : sed omni data oi>portunitate rectos ac claros oportet suggerere de dignitate matrimonii conceptus, replendaque sunt veneratione Sacramenti sponsorum ac sponsarum corda, quatenus singuli ac singulae ea pietate ac timore Domini ad tantum semet disponant Sacrameu­tum, qualem eiusdem dignitas gravissimusque in beandos homines influxus merito deposcunt. Insuper 3. Instituendi sunt et adulti fideles, nominatim parentes in publicis ser­in o n i b u s, in quibus pro re nata proponenda sunt parentum christiana officia, queis ratione elo­cationis prolium suarum tenentur. Quo enim maior erit in parentibus sensus christianae religionis, quo magis ipsimet senserint obligatiouis sibi incumbentis gravitatem, qua tanto malo prolium sua­rum occurrere debent : eo faeilius obtinebitur, ut iuventus parentum prudentibus consiliis nixa a civilibus matrímoniis prorsus abhorreat. 4. Est et aliud, quod iam experientia commendat remedium in pia consociatione, quam S. Francisci a Regis compellant. Mala socialia ne suum virus ultro diffundant, socialibus mediis reparare sólet charitas Christi. — In gallia, ubi socialem vitám, praeter alia mala, arrosit infelix civilium matrimoniorum (rectius concubinatuum) conditio, mali huius infaustis sequelis plures cordati christiani altum ingemuere! Yeneralibis vir laicus, M. Grossin nomine, qui ad tribunal primae instantiae comitatus Sequanae (departament de la Seine) vice-praesidium tenuit, gravissimo vexatus morbo, votum vovit Domino anno 1824 die 30 Junii in Lalouvesc- pago, sepulchro ac reliquiis S. Francisci Regis celebrato, ac piis peregrinationibus frequentato, cuius voti per confessarium suum approbati is fuerat tenor, quod si Domino placuerit pristiuam sibi reddendi váletudinem corporis, totam deinceps suam vitám infelicium matrimoniorum ad sacra­menti dignitatem et christianae religionis normám compositioni sit consecraturus. Piacúit Domino hoc votum, contulit váletudinem viva fide petenti suo servo. Et Domini benignitate allectus M. Gossin tanto zelo incubuit operi, per Archi-Episcopum parisinum probato, quod allectis et aliis viris dignissimis eam inierit consociationis suae rationem, quod in sola parisiensi urbe ab anno 1826, quo hoc opus per Archi-Episcopum probatum est, usque annum 1855, quo pius ille vir aetatis suae 66-o defunctus fűit, quindecim millia familiarum in ordinem redacta fuerint. Consociatio haec nunc per universam Galliam viget, et iugiter semet per commembra hoc fine immolat, ut disordinatas civilium matrimoniorum relationes ad norinam legum Dei ac Ecclesisae refonnando easdem ad sacramenti dignitatem promoveat. x) Auferat Dominus hoc malum a societate civili; Conseramus nostra vota in precibus. Ut­quid sane indiget genus humánum, alioquin indifferentismi plaga afflictum, novo malo, quod huius indifferentismi miserias adhuc abundatius diffundat. Öatis affiigitur civitas publica dissolutionis pa­') Cf. Butler et Godescard Lille 1855. Tom. III. p. 110.

Next

/
Oldalképek
Tartalom