Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 31 — nullibi requiem invenientes, incautos invadunt, siraplices decipiunt, inconstantes seducunt, pestifero errore corrurapunt, odio adversus Ecclesiam iuflammant, et quos in unum congregaverat et animaverat Spiritus Dei, discerpunt, occidunt. „Tanto magis cavendi et pertimescendi sunt, quanto occultius sub divinae legis umbraculis latitant. Sciunt enim foetores suos nulli fere cito esse placituros, si mundi et simplices exhalentur; atque idcirco eos coelestis eloquii velut quodam aromate aspergunt, ut ille, qui humánum facile despiceret errorem, divina non facile contemnat oracula." Vincent. Lir. Comt. c. 25. Non eos inisit Spiritus Sanctus oleo justitiae unctos, serpens decepit et intoxicavit eos, in decipiendis aliis astutos, feroces fecit. Atque ideo etiam Spiritus Sanctus eis adversatur, pacem cordis, animi quietem nullám eis concedit, aculeis malae ac perturbatae conscientiae perpetuo pungit. „Ideo animositas haereticorum semper inquieta est, quos Magorum Pharaonis habere conatum deciarat Apostolus. (II. Tiin. 3. 8.) Sicut conciliatus et piacatus Spiritus Sanctus requiein praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius est adversus immites, ac superbos inquietudine exagitat. Quam inquietudinem muscae illae brevissimae significant, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes : Digitus Dei est hic." S. Aug. Ep. 55. c. 17. n. 29. Non uniuntur haeretici et Schismatici Ecclesiae Christi, neque corpori neque animae, suntque extra communionem Sanctorum. Qui fidem Ecclesiae negat et obedientiam denegat, in ea manere non potest. Est autem praeceptum graviter obligans eam ingrediendi, in ea maneudi, credendi, obediendi. Ergo discedens ob fidei vei charitatis dissensionem, reus est eriminis mortalis, quo facto nec in Christo capite esse, nec a Spiritu Sancto inhabitari et vivificari potest, quamdiu in eadem voluntate perseverat. Quamdiu voluutarie in peccato est, sanari nequit : Deus enim extra Ecclesiam pertinaciter manentes pro ethnicis et publicanis habét. „Habere jam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habét matrem." Cypr. de unit. c. 6. Sola Ecclesia salvifica est. Sola habét promissa Christi, quia Christum sola habét. „Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae separatur; nec perveniet ad praemia Christi, qui relinquit Ecclesiam Christi." Cyp. de unit. c. 6. Ecclesia in nomine Christi collecta orat et sperat omnia bona, Frustra haeretici et schismatici colliguntur, in vanum orant et pulsant; janua clausa manet et non aperietur eis. Sola Sponsa cum Sponso est, de foris stantibus imprudentibus, oleum fidei et charitatis non habentibus, respondetur : Non novi vos. Math. 25. 12. „Quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi, quos constat a Christo et ab ejus evangelio separari ? Non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt. Et cum haereses et schismata postmodum nata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt. Dominus autem de Ecclesia sua loquitur, et ad hos, qui sunt in Ecclesia loquitur, ut si ipsi concordes fuerint, si secundum quod mandavit et monuit, duo aut tres licet, collecti unanimiter oraverint, impetrare possint de Dei majestate, quod postulant." Cypr. da unit. c. 12. — Ecclesia habét praemium virtutuin sua rum; ipse enim Eex virtutum coronat eam. Coronatur ejus fides, quae promissionem habét vitae aeternae; ejus spes, quae magnam habét gratiarum remunerationem; ejus charitas, quae nunquam exeidit et aeterualiter Deo coujungit. Nulla virtus, quae specialem non haberet mercedem gratiae et gloriae. Haeretici et Schismatici exhaeredes : nulla eis debetur merces; possunt habere virtutes sine fide et charitate naturales, salutares nunquam. Qui radieem arboris convellit, fructum facere nequit; thesaurum