Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 22 — positive ac pertinaciter dubitat, suspendit assensum, denegat consensuin, auctoritati obsequium, ac pro dubiis et incertis babét, quorum divina certitudo constat divina Ecclesiae auctoritate. Contrariam sententiara dainnavit Iunocentius XI. „Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis, imo cum formidine, qua quis formidat, ne non sit locutus Deus." Haeresis externa, seu in foro Ecclesiae ea est, quae signis externis in facie Eccesiae suffi­cienter proditur; qualis est, si quis publice negaverit veritatem ab Ecclesia propositam verbis juxta propriam significationem id immediate significantibus, sive haec declaratio fiat coram uno sive plu­ribus testibus; ita enim in foro Ecclesiae consummatur haeresis, et subjacet poenali jurisdictioni Ecclesiae in foro externo: idcirco ipso facto excommunicationis sententiam incurrit. Ea quippe est Ecclesiae natura, ut sit una unitate fidei, quain qui non servat et publice abnegat, membruni esse desiit. Quare si Ecclesia eum velut membruni subversum et mortuum, ne alii quoque contagionis malo vitientur, a fidelium externa communione resecat, nulla ei fit injuria, nam et in quo anathe­matizetur, ipse sibi elegit. Cum sit proprio judicio condemnatus. Tit. 3. 11. „Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur, sibi elegit." Tertull. 1. de haeres. c. b. Ita in Constit. Pii IX. „Excommunicationi latae sententiae speciali modo Rom. Pontifici subesse declaramus: omnes a cbristiana fide apostatas et omnesacsingulos haereticos, quorumciinque nomine censeantur et cujuscunque sectae existant, eisque credentes, eorumque receptores, fautores, ac gene­raliter quoslibet illorum defensores." Nihil vero magis divini Redemtoris ac Praeceptoris nostri sanctis intentionibus ad­versatur, quam schismatis haeresisque perniciosa lues. Yoluit ille, ut fideles sui, velut oves obse­quiosae, undecunque congregatae, grex unus essent, in ovili uno collectus : Joann. 10. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor; unius ejusdemque doctrinae coelestis salutari pascuo nutritus Oves meae vocem meam audiunt et sequuntur me: alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum; sub unius fidelis pastoris su­premi custodia vigili constitutus : Pasce agnos meos, pasce oves meas; Joan. 21; apud quein fidei pascua manerent semper incorrupta, fiumina aquarum viventium semper fidelia : Ro­gavi pro te, ut non deficiat fides tua : Luc. 22.; et grex ingrediens et egrediens semper laetaretur salubritate ac ubertate spirituális alimoniae : Et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Joan. 10. Et quamvis alii quoque pastores simul pascant : Pascite, qui in vobis est gr egem Dei : I. Petri 5. 2. una tamen cathedra, unus grex concordia fidei pa­scendus, unum ovile Christi et unam Ecclesiam Christi monstraret. „Et pastores sunt omnes, et grex unus ostenditur, qui ab apostolis omnibus unanimi consensione pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur." Cypri. de unit. Eccl. c. 4. — Hanc unitatem ovilis, gregis et magisterii dominici quisquis dividere lacerare praesumserit, sententia Domini lupus est ovina simulatae fidei pelle contectus, qui non venit nisi ut rapiat et infernali rabié serpentinaque astutia perdat; pseudo­propheta est, qui falsa loquitur, et aliter quam Christus docuit docet, ut trahat discipulos post se: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, in ­trinsecus autem sunt lupi rapaces : Math. 7. 15. Intrabunt post discessionem me-

Next

/
Oldalképek
Tartalom