Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

I — 20 — velata esse potest: explicite, quae clare et obvio verborum sensu expessahabetur; implicite, quae quamvis alio modo exprimatur, tamen cum explicite revelata secundum propriam verborum siguificationem idem est, atque in eadern formaliter continetur. Quoad utramque dicit S. Thoinas 2. 2. quaest. 11. haeresim posse fieri : „quando aliquis habét falsam opinionem circa ea, quae ad fidem pertinent. Ad quam aliquid pertinet dupliciter, uno modo directe et principaliter, sicut arti­culi fidei; alio modo indirecte et secundario, sicut ea, ex quibus negatis sequitur corruptio alicujus articuli; et circa utraque potest esse haeresis, eo modo, quo et fides." Si quis autem christianorum a fide catholica ita defecerit, ut omnia ejus placita objiciat, reus fit eriminis apostasiae. Quamvis sensu lato etiam haereticus apostata dicatur. „Haeresis apostatas facit." Tertullianus 1. de praeser. c. p. n. 4. : b) Ad constituendam haeresim requiritur, ut veritas negata fidei catholicae sit, seu ut ab Ecclesia de fide divina credenda formaliter proponatur : ut certo et infallibili judicio constet, sententiam oppositam fidei divinae adversari, atque errorem haereticum esse. Ecclesiaequippe catholicae divina auctoritasratio formális unicaest, cur veritates christianae fidei omnes et singulae di­vina certitudine credenda sint; illám quisquis in uno doctrinae puncto, proprio vei aliorum malesano judicio seductus, praeterierit, nullám aliara praeter humanae auctoritatis formám et normám habét, quae totam fidem theologicam omnino evacuat, et haeresis notam characteristicam constitűit. „Conantur ergo auctoritatem stabilissimam fundatissimae Ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione superare. Omnium enim haereticorum quasi reguláris est ista temeritas." S. Aug. Epist. 118. c. 5. n. 32. Quamdiu verode propositione Ecclesiae definitiva non constat, aliter sentiens haereticus non est. „Ipsum non­dum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit; et illud quod tenebat elegerit." S. Aug. 1.4. cont. Donát. c. 16. Sólet vero Ecclesia doctrinam de fide proponere, dum eam vei in symbolo vei in verbo Dei coníineri simpliciter affirmat; aut exortis controversiis doctrinam impugnatam expresse definit, errorem oppositum damnat, censuram contradicenti infli­git : eum haereticum esse, haeretico spiritu falli, traditae fidei, traditionibus dogmaticis, verbo Dei adversari, aut a fide dificere, deciarat, anathema interminatur. Notandum porro, in judiciis dogma­ticis, quae librorum aut propositionum falsitatem notant, diversas occurrere notas, diversum oppo­sitionis cum Ecclesiae doctrina gradum exprimentes, quales sunt rhaeretica, erronea, prior veritati formaliter revelatae in se, altéra conclusioni theologicae ex illa deductae determinate oppo­nitur; haeresi proxima est sententia, quam melior majorque theologorum pars haereticam esse judicat; haeresim vei errorem sapiens, quae quamvis sano etiam sensu accipi pos­sit, attamen ex sufficientibus rationibus divinae fidei aut veritati theologicae adversari satis intel­ligitur ; de haeresi suspecta, quae ex terminorum ambiguitate et ex circumstantiis temporis aut personae loquentis vei omnino adhibetur vei saltem facile adhiberi potest ad haereticam pravi­tatem disseminandam; ma le sonans, quae verborum propriam vei usu ecclesiastico stabilitam significationem detorquendo obvium sensum praesefert haereticum, internum vero catholicum; t e­m e r a r i a, quae proprio judicio sine sufficienti ratione stabilitur, vei contra communem Patrum et theologorum sententiam et Ecclesiae praxim asseritur, quae proinde erroris imo et haeresis gravem suspicionem importat; i m p i a, quae Dei consiliis et postulatis religionis objectivae et subjectivae repugnat; schismatica, quae ad inobedientiam contra Episcopos inprimis Rom. Pontificem

Next

/
Oldalképek
Tartalom