Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
~ - 7" ! «•; — 146 — Congregationes per socios annue celebrandae. Quae proin ut coalescant, consulto curabitur a Clero rei scholaris catholicae provehendae studioso. b.) Districtuum vice-archi-diaconalium terminos denuo aliter circumscribere, sicut parte ex una variis confusionibus ansam praeberet, ita parte ex alia pro limbus Scholaribus non necessaria res "ridetur; zelum rei scholaris studiosorum praesens districtuum coordinatio non impedit, defectum zeli nova non supplebit. Docentes ad themata elaboranda stringere optimum médium est, Consociationes dictas quo ocyus introducere, zelus enim per influxum earum excitatus et auctus facile perficiet, quod qualibuscunque demum coactivis per nos adhibitis mediis assequi non valeremus. c.) Kii quidem obstat, quominus singularibus rationum momentis id suadentibus Docentes primo quidem provisorie electi nonnisi post unum probationis annum — si inerentur — deíinitivam adplicationem nanciscantur, in regula tamen hoc ubique sectari, gravibus rationibus pro contraria pugnantibus, suaderi non potest. Laudem meretur mos, juxta quem stationibus suis neo-illocati docentes ad fidei professionem publice in Ecclesia durante cultu divino parochiali nuncupandam admittuntur. d.) Quum in nova lege scholari de subdocentibus nullus sermo instituatur, nomenclatio haec, utpote superflua, posthac cessabit, e Schematismo delebitur. e.) Docentes scholarum catholicarum jam vi officii sui obligantur ad Catechismuin cum prolibus repetendum, nec ideo distinctum quodpiam honorárium illis competit, sed nec adest fundus ex quo sumtus tales tegi possent. Ut autem negligentes in hoc puncto obligationis suae serio et cum successu moneantur, plurimum omnino interest. In scholis aconfessionalibus catechismum diligenter docere et cum prolibus repetere ipsimet Sacerdotes vocati sunt, qui obligationi huic eo solertius vacabunt, quo . magis id novercantia scholarum talium respectu religiosae prolium institutionis et educationis adjuncta deposcunt XXYIII. üuum Docentes ScMarum elementariimi pagella s paedagogicas, iiidifferentismimi redolentes, gratis accipiant, optant duo Districtus, ut magistris scliolarnm catliolicarum pagellae scholares bono spiritu redactae pro lectione gratis porrigantur; liocque fine e peculiis Ecclesiariim pretium praenumerationale solvi possit. Desiderio huic circularibus ordinibus die 14-a Mártii a. c. Nro 478. editis iam satisfactum est, indulgentibus, ut pagellae, queis titulus „Népiskola" e peculiis etiam Ecclesiarum — ubi id sine magnó harum aggravio fieri potest — procurari queant; nunc iisdem rememoratis peculiariter suadetur, ut pagellae sic procuratae districtualibus scholarum docentibus pro diligenti lectione commendentur, communicentur. Ut autem sciatur, e quibusnam Ecclesiarum peculiis pagellae tales pro docentibus coinparatae sint ? districtuales Yice-Archi-Diaconi officiosam eatenus usque finern hujus anni Ordinariatui exhibebunt relationem.