Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

- 85 — ^e Nr. XII, Sfe' Ac _d omnis boni, omnium gratiarum fontem, misericordem Deum, properat semper anima nostra beneficioriim generi humano, Ecclesiae, singulis nobis collatorum memor, opisque coelestis futuras res nostras benigne dispositurae indiga; Ei offert debitas grates, potens Ejus auxilium humili suppli­catione implorat. Id dum agimus semper, his recte diebus singulari ratione facere gravi argumento impellimur. Sedes Petri Apostolicis novemdecim saeculorum curis, laboribus, meritis, passione, trium­pliis decora nóvum — quale cbristiana saecula hucdum nec viderunt, nec futurum autumarunt — spectaculum oculis nostris objicit. In omni 256 Pontificum, qui post S. Petrum Ecclesiae Christi praefuerunt, serie Beatissimus Páter, actu gregem dominicum pascens, diutissime gubernavit orbeiu catholicum, ceu qui 16-a currentis mensis vigesimum quintum Papatus sui annum complere pergit, tum vero nonnisi duobus Romanorum calculö mensibus septemque diebus adhuc indigeret, ut S. Petri régimén diuturnitate attiugat, quod nuuquam futurum esse de Principis Apostolorum succes­soribus sat universalis in Ecclesia — divino tamen fuiidanieuto carens — tenuit opinio. A Domino factum est hoc, providentiae divinae manum in moderanda íuortalium sorté cernere sueti credimus. Quia vero ingens momentum probe noscimus, quö cuiusvis Sacerdotis, magis vero Prae­sulum, sed omnium maximé Suinmi Ecclesiae Praesidis vita et villicatio pro Regno Coelorum, salu­teque generis nostri pollent, quia difficillimas rerum publicarum, Ecclesiae tum universalis, tum particularium qua­rumvis aevo nostro vices, ingentia quae rem catholicam undique circumdant pericula, immanem ini­micorum Sanctae Religionis ac Ecclesiae, Sedisque Apostolicae furorem, nequain molimina quotidie experimur, quia denique bene intelligimus, quam validis, quamve continuis coelestibus suppetiis in­digeat sanctissima quoque Rectorum voluntas, piissimus conatus, ut res Ecclesiae salva semper sit: ideo nonnisi debito defuugemur offlcio, si Domino pro iis, quae Ecclesiae suae per Pium IX. Patrem nostrum Beatissimum integro saeculi quadrante praestitit, pro vita viribusque ipsi tri­butis, pro apostolicis utilissimisque servitiis per eum saluti fidelium exhibitis solemnes sincero corde egerimus gratias, divinam Majestatem una exorantes, ut Yenerando Ecclesiae Capiti potenti sua virtute porro quoque assistat, quö Pontiflcatus ejus largiora in dies asserat Ecclesiae sanctae commoda, glóriám augeat, pericula removeat, damna sarciat, liocque fine sui cum eo, ipse cum suis intimo charitatis nexu religati, felicissime procurent rem sanctam, et dum ad exeinplum Moysis praelia veritatis contra errorein, virtutis contra saeculi corruptionem, Domini contra Belial praeliati fuerint, Ipse confirmet fratres suos, eorumque auxilio, zeloque fultus regni coelorum de inferni pote­state victoriam cominuni zelo et contentioue partam Deo, angelisque eius praesentare possit. In haec animo intendens solemnem devotionem die 18-a curr. m. id est Dominicá tertia Nr. 1147. Solemnis de­votio pro Pio IX. Pontiflca­tus sui annum 25. complente.

Next

/
Oldalképek
Tartalom