Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

yf' — 72 — laudes. Yerum aequissima ista dilectio Nostra et existimatio Societatis, egregie semper de Ecclesia Christi, hac Sancta Sede, et christiano populo meritae, longe abest a servili illo obsequio, quod comminiscuntur ipsius obtrectatores; quorum calumniam a Nobis et a demissa optimorum Patrum devotione indignanter propulsamus. Haec vero tibi significando duximus, Yenerabilis Fráter Noster, ut et insidiae Societati structae compertae fiant, et sententia Nostra turpiter insipienterque detorta ac subversa restituatur, et inclytae eidem Societati nóvum praesto sit propensissimae voluntatis Nostrae testimonium. Liberet utique, hac occasione nacta, te diutius distinere de aliis quotidie increbes­centibus doloris Nostri causis; at cum adeo ampla sit earum seges, ut epistolae finibus concludi non valent, unum attingemus commentum concessionum, quas dicunt guarentigie, ubi nescias, num prí­más teneat absurditas, an versutia, an ludibrium, et cui iamdiu operosum et inutile studium impen­dunt Subalpini Gubernii moderatores. Coacti enim a communi catholicorum expostulatione et politica necessitate ad larvam quamdam Regiae potestatis Nostrae servandam, ne cuiquam obnoxii videamur in exercitio supremi regiminis Ecclesiae; id assequi se posse censuerunt per concessiones. Atqui cum concessio suapte natura postulet potestatem concedentis in eum cui conceditur, eumdemque, saltem quoad rem concessam, subiicit illius ditioni et arbitrio; necessario fit, ut ipsi operám per­dant in adstruendo summae potestatis Nostrae fastigio per ea adminicula, quae ipsum omnino subruant et deleant. Intima vero concessionum indoles est eiusmodi, ut uuaquaeque peculiarem servitutem inducat; quae durior etiam fit ab invectis deinde emendationibus. Hostile demum et dolosum inge­nium, quod ex iis, licet insidiose velatum, erumpit, sic illustratur a iugi factorum serie, ut nemi­nem sanae mentis decipere possit; et apertissimam ludificationis speciem iis conditionibus affingat. Yerum si Ecclesia referre debet imaginem divini auctoris sui; nonne Nos, qui, licet immerentes, Christi vices gerimus in terris, ei gratias agere debebimus, quod irrisoris regni insignibus et Nos circumdari sinat? Profecto sic ipse vicit mundum; atque ita etiam per Sponsam suam Ecclesiam rursum de mundo triumphum aget. Interim copiosa tibi, Yenerabilis Fráter Noster, adprecamur caelestia munera; eorumque auspicem et praecipuae Nostrae benevolentiae pignus Apostolicam Bene­dictionem tibi peramanter impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die 2. Mártii Anno 1871 Ponlificatus Noslri Anna Vicesimoquinto. PIUS PP. IX." Colocae, die 26-a Mártii 1871. In absentia Suae Excellentiae Avchi-Episcopalis : JOANNES BAPT. NEHIBA m. p. consecratus Episcopus Tinniniensis et Yicarius Generális.

Next

/
Oldalképek
Tartalom