Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 50 — Semestri II. IV. E Theologia Dogmatica Spcciali. An requiratur a) in Ministro Ecclesiae ad validam et dignam Sacramentorum administrationem fides, probitas, et intentio recta? b) An in subjecto necessaria sit ad valide et digne suscipienda eadem Sacramenta fides, probitas, et intentio recta? Adferantur argumenta e S. Scriptura, traditione, et ratione theologica. Sacramenta N. L. duplici ratione considerari debent: una, quantum sunfc opera supernaturalia, Dei virtute et gratia efficienda; altéra, quatenus actioiies humanae sunt, hominum ministerio perficiendae. Hac praemissa distinctione, solvitur proposita quaestio de valida et digna Sacramentorum administratione. Fides catholica de valida Sacramentorum administratione tenet: valere Sacramentum, seu perfici sacramentalem actionem, cui ex divina institutione adnexa est gratia sanctificans, dummodo in ejus administratione omnia essenti­alia servata fuerint; atque ideo ad validitatem non requiri fidem et probita­tem ministri. Hanc fidei doctrinam confirmat Scriptura, quae a) diserte docet, Deum misericordem esse auctorem et administratorem principalem et formalem unicum omnium Sacramentorum, qui sub velamine signorum tam­quam causa efficiens operatur; ut monet Catech. Conc. Trid. part. II. c. 1. Quaest. 17. „Sacramenta a Deo ipso per Christum instituia esse, quemadmo­dum ab eo intus dispensari, certa et constanti fide tenendum est." Ita namque Joan. 1. 33. Qui misit me baptisare in aqua, i 11 e mihi dixit : super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum hic est, qui baptisat in Spiritu Sancto. Quod ita exponit S. Augustinus lib. 3. adv. Cresc. c. 8. „Petrus baptiset, hic est qui baptisat; Judas pabtiset, hic est qui baptizat. Illud quod dátum est, unutn est, nec impar propter impares ministros; sed par et aequale, propter : Hic est, qui baptizat." Quod etiam Apostolus I. Cor. 1. 13. insinuat fidelibus inter se ob baptismi ministrum cer­tantibus : Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Ce­phae; ego vero Christi; divisus est Christus? Numquid in no­mine Pauli baptisati estis? i. e. vos estis omnes Christi, quia Christus vos omnes uno baptismo suos fecit. b) Ait Scriptura, non Ministrorum virtute et potestate effici Sacramentum sed Dei virtute et potentia, modo invisibili operante: „Quum unius Dei potentiae proprium sit, in corda et mentes homi­num illabi; u Catech. Conc. Trid. loc. cit. Minister vero adjutor tantum in­strumentális. I. Cor. 3. 4, 7. Quid igitur est Apollo, quid vero Pau-

Next

/
Oldalképek
Tartalom