Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 39 — tiquitas et oranium S. Conciliorum auctoritas. Conc. Carthag. Anathm. 17. ita habét: „Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem omnia, quae tradita sunt, et praedicata sanctae catholicae et aposto­licae Dei Ecclesiae, perindeque a S. Patribus et venerandis universalibus quin­que Conciliis, usque ad unutn apicem, verbo et mente, condemnatus sit." c) Cum vero novissimis temporibus systema objectivae perfectibilitatis caput au­dacius elevaret, Ecclesia impium errorem non una vice solenniter confixit. Ita in Conc. Trid. Sess. IV. „Ad coercenda petulantia ingenia decernit, ut nemo suae prudentiae innixus in rebus fidei et morum ad aedificationem docirinr.e christianae pertinentium, S. Scripturam ad suos sensus contorqens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet S. Mater Eclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum, aut etiam contra unanimem con­sensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari audeat." In Conc. Vr.­ticano deciarat: „Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philo­sophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tamquam divinum depositum Christi sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinen­dus, quem semel declaravit S. Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris intelligentiae specie et nomine recedendum." Subjungit dein canonem dogma­ticum: „Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis ali­„quando secundum progressum scientiae senrms tribuendus sit alius ab eo, quem „intellexit et intelligit Ecclesia; anathema sit." Neque aliter mens humana fidei principiis imbuta judicat. Praetensa perfectibilitas obesta) notioni christianae revelationis; haec enim non aliter definitur, neque alio sensu intelligitur, quam complexus veritatum omnium, a Christo revelatarum, proinde inviolabili divinae auctoritatis sigillo munitarum. Quam parum igitur, quod Christus non est locutus, ad hanc revelationem spe­ctare debet, tam parum illud, quod ipse ore divino docuit, pro non revelato aut non retinendo haberi, multo minus vero fieri potest, ut a mente creata divinae mentis eloquia, velut minus perfecte a Deo prolata, corrigantur, et meliori per­fectaque forma donentur; sicut enim impossibile est, mentiriDeum, itarepugnat divinae sapientiae, divina auctoritate firma re, quod nondum firmum sed ab ho­minibus perficiendum est. „Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter „id, quod positum est, quod est Christus Jesus." I. Cor. 3. 11. b) Repugnat conceptui perfectibilitatis fidei; haec enimjuxtarationalistas in eoreponen­da foret, ut ea imprimis christianae fidei dogmata et praecepta, quae superbam mentem in humili fidei obsequio plurimum exercent, et humanis illecebris sa­lutare froenum imponunt, abjiciantur, novus verbis sensus subtrudatur, et in locum avitae fidei purus naturalismus substituatur; atqui hoc non est rem divi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom