Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

- 37 — infallibili virtuti Spiritus Sancti concrederet. „Ille vos docebit omnem verita­„tatem." Joan. 16. 13. Quo doctore et custode nihil de universo relationis am­bitu peribit, nihil mutabitur: „Facilius est autem coelum et terram praeterire „quam de lege unum apicem cadere." Luc. 16. 17. Quapropter gloriatur Apo­stolus: „Et sermo meus et praedicatio mea non in persvasibilibus humanae sa­„pientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis; ut fides vestra non sít „in sspientia hominum, sed in virtute Dei." I. Cor. 2. 4. 6. Et confisus divinis promissis, nullo nefors secuturae mutationis metu angitur : „Verbum autem „Domini manet in aeternum; hoc est autem verbum, quod evangelizatum est „in vos." I. Petr. 1. 25. — c) Docet Scriptura Sacra, non posse ea, quae divi­nitus revelata sunt, intellectu humano assequi, quia Dei mysteria sunt: „Ani­„ malis autem homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei; stultitia enim est „illi, et non potest intelligere." I. Cor. 2. 14. Eominus igitur continuo et inde­finito culturae progressu perfici queunt; quis enim eam rem perficiat, quam non intelligit? „In quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et insta­„ biles depravant, sicut et ceteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem." II. Petr. 3. 16. Ergo depravare et destruere est, nonpermanere in iis, quae divina institutione assecuta est mens humana imbecillis. II. Tim. 3. „In novissimis „diebus erunt homines semper discentes, nunquam ad scientiam veritatis per­„ venientes... Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem. Permane „in iis, quae didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris." — d) Negat Scriptura eum inter Christi fideles computandum, qui vei unicum legis reve­latae punctum commutaverit. Matth. 5. 19. „Qui ergo solverit unum de man­„datis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coe­„lórum;" idest nullus, vilis, et contemptibilis habebitur apud Deum et Angelos ejus, sicut scribae et pharisaei, qui solvebant verba legis falsis interpretationi­bus: „Quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam seribarum et pharisaeorum, „non intrabitis in regnum coelorum." Nam quisquis vellicat doctrinam Christi, decipitur a serpente, Hevam falsa divinae comminationis expositione decipiente: „Timeo, ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus „vestri, et exeident a simplicitate, quae est in Christo;" haeretico spiritu trans­formatur in pseudoapostolum, Angelum satanae: „Nam ejusmodi pseudoapostoli „sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Et non mirum, „ipse enim satanas transfigurat se in angelum lucis; non est igitur mirum, si „ministri ejus transfigurantur velut ministri justitiae;" II. Cor. 11. 15., incurrit anathematis sententiam: „Si quis vobis evangelizavérit praeter id, quod acce­„pistis, anathema sit;" Gal. 1. 9. atque damnationis subjacet poenae: „Habentes „ damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt." II. Tim. 4. 3. Eadem objectiva perfectibilitas adversatur traditioni apostolicae. a) Pa­1*

Next

/
Oldalképek
Tartalom