Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 11 — per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino labores, aliasque a Confessa­riis expendendas rationes non excusantur. Demtis itaque diebus domini reliquo omni tempore semel nonnisi dietim ad satietatem comedere permittitur. Quod verő adtinet ad aliam legis partém, seu abstinentiam ab esu carnium, cum omnibus et singulis Archi-Dioecesis meae fidelibus, sacerdotibus quoque et religiosis — si hi specialibus ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispensando indulgeo, ut carnibus per Quadragesimam vesci possint omnibus diebus usque Dominicam Palmarum inclusive, praeter ferias quartas, sextas item et sabbata; his enim diebus et .jejunium et abstinentia stricte observanda sünt, nec conceditur nisi usus ovorum et lacticiniorum; eő suapte intellecto, quod nulla dispensatarum dierum carnes cum piseibus permiscere liceat. Uberior dispensatio sufficientes ob rationes per parocbos laicis soluin fidelibus tribui po­terit, — clericis et religiosis verő nonnisi per Ordinariatum. „Qui vult Yenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me." Sacrö hoc tempore praeparationi ad digne obeundam passionis et mortis dominicae memóriára destinato peculiariter insonant auribus nostris haecce divini amoris, Christi Magistri verba. Appre­hendamús ea corde docili, sequamur vita, recogitantes, quod qui qualicunque demum passionum genere compatimur Christo, conglorificabimur cum illo; «id enim quod in praesenti est momen­^taneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus opera­„tur in nobis." Dátum Colocae, Dominica Sexagesimae, anno Domim 1871. LUDOVICUS m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom