Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 133 — II. Pluribus Vicearchidiaconalibus Archi-Dioecesis Districtibus id postu­lantibus, ut circa recens reintroductum Placetuin Regium Congregatus in Consultatione liac Clerus sensa sua panderet; Justum, juribusque et libertati Ecclesiae instituto tali laesis consultura főre existiraarunt t m * x cuncti praesentes nomine etiam absentium enunciare, in principio se accedere declarationi, prote­stationique Chori Episcopalis contra Placetum Regium per Celsissimum Regni Primatem, ut vulgo notnm est, altissimo loco exhibitae, item illis, quae in serie pertractationum constitutivi Catholici Congressus, boc anno asservati, contra institutum hoc non soluin libertati Ecclesiae, sed et genuinis constitutionalibus > qualia apud nos in statu civili vigere dignoscuntur, principiis adversum per Prapsules, Sacerdotes et Laicos in médium prolata fuerunt. III. Desiderium illud e Districtibus propositum fűit, ut autonomia catlio­lica eA ratione quantocyus instituatur, quain Congressus Catliolicus yotis majoribus stabilivit. ín considerationem sumtö eo, quod e Congressu catholico Commissio, Praesulibus, Sacer­dotibus et Laicis, emolumentura Ecclesiae cordi habentibus, consistens, sub Praesidio Primatis regní operatura exmissa fuerit, haec autem statutá Congressus autonomici congrue Suae Majestati Apo­stolicae, Regni item Ministerio quö rata haberentur substraverit, et certe deinceps quoque, quae in hac linea praestanda erunt, stúdiósé actura sit, censuerunt congregati effectum gressuum, quos commissio illa adusque fixit et abhinc íixura est, exspectandum fore. IY. Modum audiendiyota Cleri Dioecesani quoad yiros stallis canonicalibus admovendos notitiae dare yolens Sua Excellentia Archiepiscopalis, sequens conferentiarum episcopalium protocollum perlegenduni curavit: Celsissimus Princeps Primas Archi-Episcopus Strigoniensis, Excellentissimi ac Reveren­dissimi Domini Archi-Episcopi: Agriensis et Colocensis, Episcopi: Eperjesensis, Csanádensis , Trans­sylvaniensis, Munkácsensis , Szathmárensis , Jaurinensis, Cassoviensis, Magno-Varadinensis L. R., Quinque-Ecclesiensis, Sabariensis, Lugosensis Gr. R. et benigne nominatus Scepusiensis ad Congressum Catholico-autonomicumBuda-Pestini praesentes et die 25-a Mártii 1871. in privatis Conferentiis si­mul congregati, auditis Repraesentantium Cleri hungarici ad dictum Congressum deputatorum votis, gravissimis e rationibus in Domino decreverunt, quod, ubi deinceps canonicalia beneficia vacaverint complendaque fuerint, quftvis occasione quoad viros promovendos desideria primo quidem concer­nentis Yenerabilis Capituli, tum vero Cleri universi Dioecesani, quövis Sacerdote dioecesano votum suum litteris signatis ad Praesulem dirigendis enunciaturó, audire, iisque quautum per adjuncta licuerit, satisfacere omnino velint. Dátum Budae in Conferentiis episcopalibus die 25-a Mártii 1871. asservatis. Cui promisso, salvö jure suo praesuleO, se responsurum esse enunciavit Arcliiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom