Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 130 — e longinquo pláne accurrerunt, ut statum Ecclesiarum,indigentias fidelium, de­sideriaque Cleri exponentes ultro cum Praesule suo consilia in médium con­ferrent, quanam ratione in praesentibus rerum adjunctis commodo et necessi­tatibus s. Matris Ecclesiae, saluti gregis, honori et emolumento pastorum quam optime consulatur. Quare sincero dilectionis affectu salutatos fratres provocat, ut, quod circa materias in pertractationem sumendas sentiunt ac optant, libera mente pandant, quo voce votisque eorum auditis, si quid dilucidandum aut rectificandum foret, id praestare, si dubia occurrerint, haec solvere, ea, quae Ecclesiae proficua com­pererit, Ipse disponere possit. Quodipsum facturus, lubens anno etiam praeterito convocasset Clerum Archidioecesanum ad similes consultationes, haud dubie tum sibi tum Clero tum Ecclesiae utilissimas nec proin ullo anno facile negligendas, ni pertractatio­nibus Concilii Yaticani in seram usque aestatem protractis aliisque gravibus eircumstantiis a voto hoc suo explendo prohibitus fuisset. Hoc tamen anno copia Clerum dioecesanum circa se congregatum cer­nendi eo minus privari se voluisse, quod a tempore similis conventus, hybernis scilicet anni 1869 diebus, non pauca evenerint, quae vitám Ecclesiae universa­lis, particularisque hungaricae propius aut remotius tangentia considerationem seriam merentur, hinc inde justam quoque provisionem provocant. Interhaec,ut multa alia silentio premantur, peculiariter memorari volunt: Primo quidem atrox illud bellum, quo nobilis quaedam natio catholica per régimén protestantismo favens misere concussa et humiliata est, proportio virium inter civilia Europae regimina catholicismo, illa item protestantismo faventia non parum mutata existit;quae res etsi Ecclesiam patriamque nostram proxime haud tangat, quia tamen dum patitur unum membrum compatiun­tur omnia membra, certo citius ocyus sua in catholicam Hungáriáé quoque rem consectaria exserere perget. Sed quia haec remotiora fors adhuc sunt, sufficit autem diei malitia sua, ideo negotium hoc memorasse sufficiat, attentio autem ad alia, quibus proximius urgemur, dirigatur est necesse. Talis est rapina illa, quam subalpinum Italiae gubernium diu praepara­tam jam ante decennium et quod excedit executioni dare coepit, Septembris autem annipraeterlapsidiebus consummavit,dum occupatis violentá manu resi­duis adhuc status Pontificii provinciis ipsam Urbem aeternam, visibilis Capitis

Next

/
Oldalképek
Tartalom