Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870
Index
I — 73 — V^© ftr. XVÍ. gfe" 1. C^uum complures DD. Curati Matricas Baptisatorum, Copulatorum et Defunctorum pro anno 1869 confectas Ordinariatui in duplici exemplo exhibuerint: reflectuntur DD. Curati, ut dictarum Matricarum sensu statuti dioecesani sub 27-a Decembris 1827. Nr. 1197. circulariter publicati in triplici exemplo ducendarum unum exemplum pro Archivo Paroehiali retineant; aliiul exemplum medio legális testimonii respectivo Comitatui, in liberis regiis Civitatibus autem Magistratui Civico resignent; tertium vero exemplum, idque solum pro archivo Dioecesano via Yice-ArchiDiaconi districtualis Ordinariatui exhibeant. 2. Bonus ordo in Archivo Dioecesano manutenendus deposcit, ut Matricae Ecclesiarum non tantum juxta praescriptas abhinc ruhricas rite conficiantur, sed insuper requiritur, ut illarum chartae magnitúdó in cunctis Ecclesiis aequalis sit. Idem valet etiam quoad Ecclesiarum Rationes in duplici exemplo annue Ordinariatui exhibendas. Jam autem passim fieri sólet, quod tum pro Matricis, tum pro Rationibus diversae magnitudinis chartae adhibeantur. Quare reflectuntur DD. Curati, ut uniformitatis causa tam pro Ecclesiarum Matricis, quam etiam pro Rationibus peculii Ecclesiae posthac ejusdem formae chartas adhibeant, quae in majori Archi-Dioecesis parte jam iude a pluribus annis receptae sunt, ac in typographia Colocensi levipretio semper comparari possunt. 3. Observatum fűit, quod perceptiones et erogationes peculii Ecclesiarum Diario manuali, quod sensu statuti dioecesani in singula parochia necessario adesse debet, non semper adcurate inferantur. Unde plures confusiones et difficultates, cumprimis in mortis casibus, oriri solent. Quamobrem DD. Curati strictissimae obligationis esse meminerint, cunctas peculii Ecclesiae tum perceptiones, tum erogationes — etiam minutissimas — cum adnotatione anni, mensis et diei manuali Diario adcurate inscribere, DD. Yice-Archi-Diaconi vero occasione visitationis Parochiarum hujusmodi Diaria diligenter inspicient, et ut rite ducantur, invigilabunt. 4. Ut Rationum super peculiis Ecclesiarum annue Ordinariatui exhiberi solitarum revisio ac censura accurate, ut oportet, isthic fieri queant, in posterum cuncta documenta in origine ipsis Rationibus adcludenda erunt, DD. Yice-Archi-Diaconi vero, qui peculia Ecclesiarum Districtus sui optime caeteroquin norunt, sensu §-i 15-i Statutorum de administratione bonorum Ecclesiae die 14-a Április 1859. Nr. 710. circulariter publicatorum singulas Districtus sui Rationes diligenter revidebunt et una cum reflexionibus suis Ordinariatui substernent. Nr. 974. Instructio quoad Matricas et Rationes Ecclesiarum. Coloczae, die 28-a Augusti 1870.