Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 38 — bus proxiine elapsi mensis Decembris. Vehemens motus terrae concussit ac penitus evertit totam fere hanc civitatem S. Maurae; nec formidabilis catastrophe unicam hanc Catholicam Ecclesiam cultui SS. Yirginis Immaculatae dicatam, illaesam reliquit. Terrore perculsi, veneramur tamen imperscrutabilia Dei judicia! Nuper transacta festa Natalitia, loco ut flant dies spirituális laetitiae, fuerunt dies amari luctus pro hac Catholicorum Communitate, templo sancto et divinis Mysteriis viduata ; nec non desti­tuta propriis habitaculis et necessariis ad sustentandam vitám, quae sola miro in modo exitio subduci potuit. Miserrima haec conditio magis in dies ingravescit; nam et imber non intermissis diu noctuque ruit aquis, et terra subinde quatitur; et nulla spes affulget nobis quin squallidus hic sta­tus in melius verti possit, nisi manus quaepiam pietosa ad nos sublevandos festinet. Experimenta nonnulla in hac schismatica terrae plaga tentavimus, frustratum omnino eventum reportantes; nam hi Comitatus Magistratusque graeci, quibus cura commissa fűit elargi­endi copiosas annonas et pecuniaria subsidia, quae e variis partibus hic affluunt, favent et sufFra­gantur tantum proprias Ecclesias et familias proprii ritus; nos Catholici contra omne jus et fas omnino ab iis derelicti sumus. Imperiosa ergo necessitate impulsus, nomine Dei ac fidelium propriae curae commissorum, humillimus infrascriptus supplicem manum tendit opemque petit a Christiano-catholicis fratribus, ut vei int aspera nostra fata levare. Quapropter ad pedes Tuos, Excelleatissima Curia procumbit rogans, ut felix instru­mentum divinae Providentiae pro nobis esse digneris ad sanandas plagas nostras, infundendo pa­rumper balsami lenientis. Mutuus amor tessera fűit a Christo Domino sectatoribus suis data, qua inter se ubique dignoscantur. Illustrissimum Istud ac Reverendissimum Consistorium exemplo et opere animos fidelium Suorum continuo inflammat ad fortiter tenendum hoc signaculum. Est sane nunc uude eximia Tua cha­ritas captet propitiam opportunitatem ad unam ex insignibus christianae pietatis operibus complendam. Complaceat igitur Tibi pro gratia, ut in ambitu propriae diecesis, ad sublevandam no­stram spirituálém et materialem aerumnam, collecta beneficientiae instituatur ac impense promove­atur, de intelligentia quoque istius Incliti Magistratus Municipalis ac Spectabilis Fabricae Ecclesi­asticae; aut si id fieri nequit, saltem privátim prout religionis zelus et humanitatis sensus melius Tuam Excellentiam inspiret; communicfmdo quoque aliis Reverendissimis Consistoriis Episcopalibus istius Ecclesiasticae Provinciáé, Suffraganeis quoque, et adiuodum reverendo Clero curato; etin ganere commendando fidelibus sincere catholicis, ut misericordiosum praestent auditum ad gemitum horum fratrum suorum et offerant iisdem eleemosynarum, obulum. Yirgo Immaculata speciális hujus missionis advocata moveat cor Tuum ad ea perficienda, quae nobis utilia sint, et Deus omnium bonorum dator per Te nos soletur! Dátum ex officio Parochiali Sanctae Maurae (in Insulis Joniis Graeciae) die 29-ae Januarii 1870. Antonius Ramadan par. latin. Coloczae die 15-a martii 1870. In absentia Suae Excellentiae Archi-Episcopalis : JOANNES BAPT. NEHIBA m. p. consecratus Episcopus. Tinniniensis et Vicarius Generális.

Next

/
Oldalképek
Tartalom