Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 31 — usus et reparare defectus; invigilare munditiei, decori, splendori, cantui, musicae, paramentis et adininistris. Porro innumera sünt offlcia et obligationes, quas pastor prae oculis habere et rite adimplere debet respectu SS. Missae sacrificii celebrandi, ordinandi cultus pomeridiani, nec non instituendarum processionum solitaruni aut usu pio receptarum. Itein ex obtutu conficiendorum et administrandorum sacramentoruni, praeprimis baptismi, poenitentiae et matrimonii, in quibus con­tinuum studium et debita scientia, maturum judicium et prudentia multa praeter alia sunt neces­saria, ita ut pastor ratione eorum nunquam se sufíicienter expeditum et instructum aestimare pote­rit. Huc etiam referantur multiplices illae et diversae benedictiones, quas pastor suscipere debet, et quae itidem non parvam ab illo dexteritatem et attentionem exigunt. Jam vero quaeso, quomodo haec omnia exequi citra exceptionem pastor valebit, si inquirere et se examinare negligat, num bene vei male haec peregerit, ut dein se in bono confortet et perficiat, in malo corrigat et emendet? Tandem, idem emolumentum examinis conscientiae pro pastore est in tertio ipsius officio capitali exequendo, videlicet in regendis fidelibus. Ante omnia pastori ex hoc respectu ne­cessarius est zelus pastoralis : voluntas enim Dei est animarum sanctificatio, hinc cum pastor sit ejus minister et adjutor, hoc unum curare debet, ut animarum salutem, quantum in se est, promo­veat. Necessaria etiam est prudentia, per quam zelus fit ignis jugiter urens, et qua omnia, sine qua nihil fiunt in salutem animarum. Non secus vigilantia pastoralis, qua pastor in medio fidelium suo­rum laborat et quiescit, atque rnotus, verba, gesta, necessitates, sanitatem, infirmitatem, labores, pietatem, malitiam, dolos, modestiam, petulantiam, cuncta tandem fidelium sollicite observat : ut in omnibus provideat, foveat, emendet, corrigat, roboret, perficiat. Pastor talis sedulo visitat gregem, ut semper sciat, quomodo se habeat anima istius, illiusve : quo indigeat consilio vei remedio; laude vei vituperio; incitamento vei correptione : ut possit pios perficere, peccatores ad poenitentiam revo­care, luxuriosis occasiones tollere, labilem juventutem a choreis et saltationibus importunis retra­here, vanitatem reprimere, periculosas frequentationes resecare, lascivos cantus impedire, inimicos reconciliare, avaris liberalitatem commendare, conjuges discordes concordes efficere, blasphemos et detractores increpare, parentes liberorum curam negligentes reprehendere, filios parentibus non obedientes corripere, ebriosos et voluptatum amatores irae divinae comminatione terrere, loca publica vitiorum et iniquitatum per invocationem potestatis civilis reprimere, libros contra fidem et bonos móres sparsos et lectos auferre et convellere. Per vigilantiam malis omnibus poterit rnederi pastor, bona maxima procurare, omnibus omnia fieri, sicut Dei ministrum decet; si vero non vigilaverit, érit in conspectu Dei quasi marcenarius fugiens, ad quem non pertinet de ovibus, et lupus veniet, rapiet et disperget oves. Ad partes regiminis pastoralis spectat praeterea summi momenti cura scho­larum, prout existunt nationalium, dominicalium, festivalium et privatarum; cura educationis domesticae; sollicitudo circa observantiam et sanctificationem dierum festorum, circa jejunia, indul­gentias et confraternitates; cura orphanorum, viduarum et pauperum, hospitalium, xenodochiorum et documentoruin parochialium; administratio bonorum ecclesiasticorum. Haec vero omnia ad normám legis, conscientiae propriae et salutis fidelium exequi et praestare pastor poterit, si continuo reco­gitet. quid his conformiter, quid autem inconvenienter egerit, ut in bonis se perficiat, in infirinis. roboret, in malis corrigat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom