Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

- 26 — ut Ecclesiae in fluxus in matrimonia tollatur et annihi letúr. Ipsi namque fal­lacissimi homines, qui jura recentis civilitatis tantopere extollunt, scopo suo, eliminandi Deum et religiouem e societate, conformiter agunt, dum inductis matrimoniis sic dictis civilibus, sacramen­talem matrimonii characterem denegant, illud in seriem contractuum solum civilium detrudunt, atque dissolubile declarantes, omni religioso momento spoliant : quia sic privant familias, per con­sequens societatem humanam, fundamento, cui hucusque secure et fortiter innitebatur, christiano, quod ipsis semper principale est. Nihilominus exiguut Romani Pontificis cum tali civilitate reconci­liationem! Verum enim vero, matrimonium sacrameutum est, quia Deus vult, ut conjunctio viri et mulieris imaginem prae se ferens conjunctiouis Christi et Ecclesiae sacrameutum sit; et ideo Eccle­siae est invigilare, ne ipsius natura et dignitas deturpetur. Hinc nuuquam Ecclesia cessare potest docere : nulluin inter christianos celebrari matrimonium legitimum, quod ion sit simul sacrameu­tum, cum contractus in matrimonio a ratione sacramenti separari nequeat; ideoque esse illud indis­solubile, observandasque esse in eo contrabendo vei dissolvendo Ecclesiae leges et constitutiones. Ecclesia enim sacramento omne jus asserere debet, quod natura sua secum fert, et contra omnes aggressiones integrum ac tutum servare : boc jure divino Ecclesiae est obligatio, cui deesse nequit, Nolumus quidem negare, cum a matrimonio bonum familiarum, ordo et tranquillitas societatis, publicaeque securitatis multum pendeat, statum etiam posse, quousque interesse et bonum ipsius publicum postulat, leges in negotio matrimonii statuere; ast semper asserimus, debere eum inter suos manere liinites, et leges suas tantum ad civiles matrimonii effectus restringere; nuuquam vero ad hoc sibi inhaerens jus tuendum talia eligere média, quae sphaeram suam transcendunt. Et ideo, dum a statu matrimonium tanquam civilis tantum contractus habetur, et in variis casibus divortium proprie dictum sancitur, omnesque matrimoniales causae ad laica deferuntur tribunalia ac ab illis judicantur, Ecclesia nunquam talem doctrinam acceptare, aut tale status jus agnoscere poterit : cum matrimonium sit vere et proprie unum ex septein Evangelicae legis sacramentis a Christo Domino institutum, et propterea inter fideles matrimonium dari non possit, quin uno eodemque tempore sit sacrameutum, conjunctioque cuiuscunque etiam civilis legis vi facta nil aliud sit, nisi exitialis con­cubinatus, atqüe spectet ad Ecclesiae partém, ea omnia decernere, quae ad idem matrimonium effi­cieudum, vei aliquando dissolvendum quovis modo possuut pertinere. Sic sequitur legem civilem, matrimonium aut validum aut iuvalidum inter christianos constituere nuuquam posse, sed ad hoc unice Ecclesiam esse competentem, ac per consequens legem status validitatem vei invaliditatem matrimonii juxta Ecclesiae judicium solum fundamenti instar acceptare posse et debere, et ei inni­tendo dein civiles ejus effectus ordinare. „Retineat Caesar, quod Caesaris est, et relinquat Ecclesiae, quod ipsius est; alia pacis via non invenitur." x) Et sane in natura matrimonii christiani situm est, ut sit indissolubile, quia sic tantum consulitur familiae, morali dignitati ixoris, atque bono publico; nec non secundum certas regulás debet iniri, ut religiosa ipsius natura ac morális conjugum reputatio ab omni dispendio custodiatur. Secus enim omni vi sua et salutari iuíluxu hoc sacrum institutum destitueretur, quem habét in promovendam fidem, servanduin ordinem, excolendos móres, excitandas ') Pius IX. P. ad regem Sardiniae, 19. Septemb. 1852.

Next

/
Oldalképek
Tartalom