Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 23 — spectante praecustodiantur. Hinc, quia líomatius Pontifex custos et servator fidei, pastor et doctor fidelium constitutus est, ideo, sine laesione principális sui officii, non potest, neque debet cum progressu, cum liberalismo et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere. Etenim in recenti civilisatione, suavi progressus et liberalismi obtutu, ejusmodi praetensiones occurrunt, ut eas acceptare idem sit, ac pervertere et destruere sancta et unice salutifera religionis christianae prin­cipia, ac abnegare veritates aeternas et iinmutabiles, raorenique gerere erroribus et falsis humanae mentis inventionibus. Nec nimiopere arduum est, illa modernae civilitatis momenta assignare, quae Romani Pontificis cum ea reconciliationem constanter impediunt, et ob quae hanc reconciliationem exigens sententia, tamquam totidem ob causas, damnata fuerat. Missis vero aliis, hic loci principalissima con­sideramus, ad quae caetera omnia reducuntur. Primuin, quod modernae civilisationis patroni exigunt, et in effectum deducere conantur, est s e p a r a t i o E c c 1 e s i a e a S t a t u; qui scilicet civili cousortio impiiun naturalismi princi­pium adplicantes, non erubescunt docere : optimam societatis publicae rationem, civilemque progres­su ni omnino requirere, ut humana societas constituatur et gubernetur nullo habito ad reli­gionem respectu; 1) utrove asserere : quamlibet rationalem et salutarem status organisationem semper impossibilem esse, donec in ea religionis habeatur respectus; atque optimam esse conditio­nem societatis, in qua imperio non agnoscitur officium coercendi sancitis poenis violatores catholicae religionis; per consequens posse statum principiis quoque religionis contrarias condere leges, si eae ad bonum status conferre autumentur. Ast hanc status a religione separationem, et talismodi rela­tionem status ad religionem illi tantum postulare possunt, qui simul et hominem sine Deo volunt habere, et Deuni ex actionibus humanis eliminare contendunt : hac ratione utique homo sine Deo exigit etiam leges sine respectu ad Deuin. Impium igitur est princípium, e quo hoc mo­dernae civilitatis princípium deducitur. Etenim, si per id, Statum non debere respectum habere religionis, solum intelligatur, ut in interna religionis negotia se non immisceat, nihil est quid opponamus; verum, si eo statuto, simul statui jus asseratur, religione civium mi­nimé attenta, religionis principiis contraria quoque statuendi, nullo modo tali doctrinae assen­sum praebebimus. Nam status nunquam ceu aliquid abstracti, et quasi quid in aere pendens considerari potest; sed semper tamquam civium societas assummi debet, ita, ut sine subditis, i. e. civibus status nequidem concipiatur. Et etiamsi ultro concedamus, statum repraesentari per impé­rium, ipsique competere jus — in hoc vei illo statu recepto modo — ad ordinandum et gubernan­dum statum, dispositiones et leges ferendi; non tamen agnoscimus hoc jus eo quoque posse extendi, ut civium religio per similes dispositiones penitus negligatur aut pláne offendatur. Etenim nullum jus existit sine officio, et jus alicui inhaerens dicit etiam officium illi incumbens; igitur dum status condendo leges, utitur jure suo nativo, simul non ab oculis dimittere potest officium et obligationem, quam habét erga suos cives, ut nempe latis legibus ne aliquid ipsis sive imponat, sive ab eis exigat, quod ipsorum juris laesio esset. Competit autem illud, a statu omnino respiciendum, civibus jus, ut ') cfr. Kncycl. Pii IX. P. 8. Dec. 1864.

Next

/
Oldalképek
Tartalom