Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 19 — tibus consensum certis in circumstantiis supplere valet, nil liorum circa contractum matrimonialem praestare possit, nec unquam potuerit. Similiter paciscens, accedente praesertim compaciscentis consensu, jura e contractu civili sibi debita, in alterum transferre; obligationes ex eodem manantes per alterum implere; et ipse ad implendas pacti conditiones vi quoque physica cogi potest. Nil ho­rum obtinet in matrimonio. Certe ejus jura et ofíicia essentialia — quae sunt : mutuus ac intimus conjugum amor intemerata fidelitas, mutuum adjutorium, jus item reciprocum in carnis commixtio­nem — nec in alium transferri, nec per alium praeter conjugem licité impleri, nec etiam yí physica extorqueri possunt; cum enim ea ad interiora, et secreta hominum pertineant, ea dirigere, et mode­rari saltem ea potestas potest, quae in ipsam hominum conscientiam vim suam protendit, mediisque spiritualibus contractus impletionem procurare valet. — Qui asserunt contractum civilem matrimo­nialem, humanis legibus subjectum, a Chriso Domino ad dignitatem sacramenti evectum, ac proinde instar materiae Sacramenti constitutum fuisse, ab iis merito quaeritur : quales narn humanas leges respexerit Christus Dominus, dum contractum — ut dicunt — matrimonialem ad dignitatem sacra­menti elevavit? cum enim nullae tunc essent civiles de matrimonio leges, quae legi Christi non adversarentur, dum quippe et hebraeorum, et aliarum gentium leges repudii facultatem dabant, et posteriores insuper superstitionum ac vitiorum plenissimae erant : quis credat Christum Dominum has leges, hisque obnoxium contractum fecisse sacramenti materiam, a quibus legibus divina, quam de matrimonio ferebat lex, prorsus abhorruit ? quis credat Christum Dominum matrimonii materiam constituisse vagarn ac incertam, qualis est civilis contractus, qui a populorum moribus, a temporum ratione, ab hominum voluntate, arbitrioque dependet? — Matéria matrimonii fixa esse debet, item eadem ac stabilis per totam ecclesiam: qualis profecto non est contractus civilis, sed naturalis solum qui consistit in mutuo ac liberó consensu inter duas diversi sexus personas, juxta legem religionis et ecclesiae ad ineundam matrimonialem societatem habiles. Christus Dominus nulla habita ratione humanarum legum, matrimonium unice consideravit, prout a Deo primitus erat institutum, dum adhuc nulla exstabat lex, nec ullus contractus civilis. Ad b) Non defuerunt ex ipsis adeo catholicis doctoribus fermento Febronianorum infectis, qui in scholis quoque usque ad recentissima tempóra *) acriter propugnarunt : rationem contractus matrimonialis, a ratione sacramenti separari posse, unde dein curiosas deduxerunt consequentias : quod impedimenta dirimentia statuendi jus e natura rei solum civitati competat, ex eo, quod omnium contractuum valor, vei nullitas a determinatione legis civilis pendeat. — quod causae matrimonia­les ad fora saecularia pertineant, ex eo, quod pars matrimonii essentialis, — contractus quippe — fororum saecularium sit objectum, — quod legitima inter christianos iniri possint matrimonia, quin haec ipsa essent simul sacramenta, unde omnino matrimonia sic dicta civilia tolerari possunt, — denique quod matrimonii, qua sacramenti matéria non sit ipse contractus matrimonialis natura­') Uti : Guilelmus Occamus. — Marsilius Petavinus. — Saec. XVI. Reformatores. — Mar­cus Antonius de Dominis. — Joannes Launoyus. — Synodus Pistoriensis sub Scipione de Ricci. — Josephus II. Austriae Imperátor. — Professores Lovanienses et Belgici, sub austriaco et Gallico domi­natu positi, principia codicis matrlis in his terris in ducti sequebant. — 2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom