Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 12 — quisquis alium eruerit sensum, suae non divinae mentis apprehendit sensum; novam non revelatam, humanam non divinam erűit doctrinam. Itaque quomodo divinum consequetur sensum ratio propriae auctoritati inuixa ? An ex principiis suis naturalibus 1 Ast haec principia, cum sint naturalia, sen­sum mysteriorum supernaturalem non assequuntur; neque determinare ex se possunt, num ea sibi, humanique generis prefectioni et saluti necessaria sint : Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei; I. Cor. 2. 11. Haec principia per accidens errandi periculo obnoxia sunt; nebulis quippe pravarum concupiscentiarum ac praejudiciis malae educationis adeo praepediri pos­sunt, ut vei in naturalibus morum praeceptis ac veritatibus cognoscendis, eo magis in veritatibus fidei dijudicandis in transversum sensum facile abripiantur : ut contigit superbis philosophis et baereticis antiquis novisque, qui ductu exerrantis mentis religionis naturalis lideique reve­latae integritatem ac puritatem portentis errorum kaeresumque corruperunt. Commutaverunt veritatem Dei in mendacium. Rom. 1. 25. Quid mirum, si hoc perniciosissimum princípium, quod omnein eliminat divinam fidem, a Christo novae revelationis auctore procul arceatur, solaque divina auctoritas, qua salva consisteret revelatio, pro norma credendi constituatur. Nihil crebrius in scripturis nihil apertius proclamatur hac veritate. Dicunt Scriptores Sacri: In christiana fide exhiberi summa mysteria, in quibus Dei sapi­entia abscondita est; quae in cor hominis non ascenderunt, neque aliter nisi divino Spiritu, qui solus scrutatur profunda Dei, revelante nobis patefacta sunt. I. Cor. 2. 7, 10. Fidem revelatam esse complexum veritatum, humanae rationi non apparentium, Hebr. 11. 1; idcirco rationem capti­vandam esse in obsequium fidei, II. Cor. 10. 5. Destruentes omnein altitudinem ex tollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes om­nem intellectum in obsequium Christi. Eadem, qua allata est revelata fides, divina aucto­ritate dijudicandas esse fidei veritates. II. Petr. 20 — 21. Hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; non enim volun­tatehumana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu S. inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Illám vero interpretationem, quae humanae rationis auctoritate conílatur, ad versari puritati fidei, II. Petri 3. 16. In quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scrip­turas, ad suam ipsorum perditionem. — Idcirco eos, qui auctoritati praedicationis, sanis sermonibus, non acquiescunt, esse superbos, nihil scientes, mente corruptos, reprobos circa fidem, I. et II. Tim. 4. 3; atque ideo a Deo reprobandos, Marc. 16. 16. Qui vero non crediderit, condemnabitur. — His consonant, quae a Christo instituta sunt fidei divinae in cordibus homiuum efficiendae et conservandae média, quibus eadem divina auctoritas tamquam unicum formaié motivum credendi in praxi exhibetur. His accenseri debet a) p r a e d i­c a t i o verbi divini viva voce suscepta ab iis, qui missione divina instructi Dei vice funguntur; ita ut fides revelata integra et pura non stúdiósa mentis inquisitione sed simplici humilique intellectus ac voluntatis credendi affectu, ex infusa gratia communicato, amplectenda et firinissime tenenda sit propter auctoritatem Dei mittentis. Rom. 10. 14, 17. Quomodo credent ei, quem non, audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero prae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom