Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
Nr. 114. Pecuniae posthao immediate ad destinationis locum expediendae Nr. 121. Opus „Manule Parochorum" commendatur. (^uemadmodum pecuniae, dioecesanis Sacerdotibus et Docentibus titulo pensionum, subsidiorum et praemiorum annue obvenientes, adusque per Cancellariam meam ex officio expediebantur : ita ex Archi-Dioecesi quoque diversae, privatae etiam, pecuniae officio meo dioecesano íine eo submitti solebant, ut abhinc ad destinationis locum promoveantur. Quia autem jam evenit, ut ob pecunias e fundis centralibus exsolutas et Cancellariae meae pro expeditione traditas, ab hac vero, uti inspectum a me Officii postalis testimonium perhibebat, reipsa expeditas, quuin illae ad suam destinationem non advenissent, praetensio contra Officiuiu meum formaretur : ad hoc pro futuro praecavendum, sed et, ut Cancellariam meam, caeteroquin plurimis distentam, a laboribus ad eam non adtinentibus relevarem, id disposui, ut posthac cunctae pecuniae, quae dioecesanis Sacerdotibus aut Docentibus titulo pensionum, subsidiorum aut praemiorum e fundis ceutralibus annue obvenire solent, immediate per ipsam piarum fundationum administrationem expediantur, quae utique idmodi pecunias expeditas in majori evidentia tenere potest. Concernentes igitur Sacerdotes aut Docentes deinceps apochas suas pro levandis pensionibus, subsidiis aut praemiis immediate ad piarum fundationum administrationem, submittendas habebunt, hőc titulő litteris iuscriptö : „Yenerabili Archi-Dioecesanarum piarum fundationum Administrationi Coloczae" „ad manus Reyerendissimi Domini Joannis Schwerer." Ilii, qui expetitas pecunias decursu unius ad summum mensis non perceperint, piarum fundationum administrationem de non recepto aere sine mora eo űne certiorem facere tenentur, ut illud in posta regia debito adhuc tempore reclamari queat; evoluto namque trimestri nulli amplius reclamationi locus datur. Quum pro pecuniis viá postali missis, etiamsi per officium meum expodiantur, semper solvendum sit : hacce dispositione ita maiori expeditionis earum securitati consulitur, ut nóvum onus in petentes et recipientes non redundet. Quoad pecunias officiosas eam feci dispositionem, ut de singula summa, ad Ordinariatum adveniente, apoclia concernentibus per Cancellariam meam illico submittatur. Si quis igitur de qualicunque pecunia officiosa, Ordinariatui exhibita, talem suo tempore non perciperet, summám expeditam tempore reclamandam habebit. Quod autem ad privatas pecunias, uti : Capitalium census, legata pro Institutis surdo-mutorum, coecorum, etc. adtinet, Cancellariam meam nec expeditione talium pecuniarum, nec responsionis pro illis onere gravatam esse volo. Utique pro postali illarum quoque expeditione, etiamsi vi;i officiosa fiat, solvendum est; directá autem submissione evidentiae et securitati earum magis consulitur. Siiniles proin pecuniae posthac non ad Cancellariam meam, sed immediate ad suam destinationem promovendae erunt. Coloczae, die 18-a Januarii 1869. Re ueverendissimus Paulus Kovách, Abbas et Catheralis Ecclesiae Yaciensis Canonicus incidenti ex eo, quod mutatio formae regiminis civilis in Patria nostra, stabilienda item autonomia ecclesia-