Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
— 44 — stris conditi'onibus illis ad amussim satisfiat, quae circa delectura materiarum, extensionemque, iu qua proponantur, lege stabilita sunt. Quod ut eo perfectius fiat, peculiarem insuper nostram attentionem omnia ea sibi vendicant, quae c) circa dotes in docentibus requisitas, sive dum Scholis praeficiuntur, examinandas, sive si jam praesunt, supplendas ; quae item d) circa amplitudinem et qualitates aedium scbolarium , docendi adminicula , docentum emolumenta, tempus institutionis, frequentationem Scholarum lege statuuntur; ne in ulla re culpá nostrá defectus subrepat, aut qui subrepsisset, perennet, ansaque praebeatur conversionem Scholarum nostrarum in Scholas communes, genio Ecclesiae adversas, petendi, urgendi, disponendi; quod lege novellari permitti dolenter experimur. Si aptior perfectiorque Scholarum coordinatio sumtus a fidelibus faciendos poposcerit : perpendant, velim, hos declinari non posse; si enim tales pro propriis non fecerint, facere cogentur pro communibus, quas non propriae solum suae soboli erigere et conservare obligabuntur. II. Communes hae scholae, nulli confessioni addictae, nulli Ecclesiae propriae sunt, quae prout falso principio innituntur, ita religiosam convictionem, catholicam futurae generationis vitám, sanctam Ecclesiae rem multis titulis vitiare valent. Pericula, quae inde rei nostrae exsurgunt, non est cur fusius exponam. Bene illa nostis. In ipsa prima mea allocutione, quam ad populum, divinitus mihi creditum, die capessitae archiepiscopalis meae sedis feceram, ad ea jam Yestram quoque adtentionem direxi. Nunc ubi Scholarum talium introducendarum periculum propius instat, iterum non dirigere non possum. Temporum signa cernimus. Evigilemus. Tristes experimur esse jam in apostolico hoc regno communitates, quae catholicas scholas fundamento novae legis charactere suo catholico exuerunt. Ne id apud nos fiat, nostrum est sollicitari. Quia vero conversio talis testibus legis tenoribus tunc scholis nostris instat, si 1) in principalibus rei scholaris conditionibus, per novam legem requisitis, defectus observentur 2), vei communitates catholicae ad propria sua instituta cedenda et catholico charactere exuenda pronae sint, praeter ea, quae supra recensita fuerunt, id quam maximé curas Yestras exerceat, ut fideles Yestros de necessitate servandi catholicam scholarum indolem convincatis per solidam institutionem ex professo impertiendam et quávis se offerente opportunitate repetendam. Quod utique absque invectivis sive in leges ipsas, sive in aliarum confessionum asseclas faciendis omni cum gravitate et prudentia, summaque cum moderatione rem et vocationem nostram decentibus fieri debere, non est cur dicam. Si hoc e voto cesseritsi populus vester harmonicam sobolis suae, eamque genuine catholicam institutionem, ac educationem necessariam, omnique respectu utilem agnoverit, agnitam in tuto locare, perfectioremque in dies reddere adnisus fuerit, tum praecipue studendum erit, ut l-o directio scholarum nostrarum legi conformiter penes organa catholica maneat. Lex id etsi non hac recte expressione, ipsis tamen §. 11-i dispositionibus clare enunciat, nec contrarium ullibi disponit. Paragraphos enim 116-um ret sequentes tali directioni praejudiciosos non esse, ceu non de confessionalibus scholis sonantes, ipse excellentissimus Publicae Institutionis Minister per