Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
— 41 — Sacerdotum culpam in populum quoque devolvi, et causam subtractorum per populum sacrificiorum persaepe in avaritia et levitate sacerdotali quaerendam esse. — Duo filii Heli Ophni et Phinees populum sacrificia offerentem multum divexarunt; carnes necduiu Deo oblatas sibi retinuerunt. Insupor cum Virginibus et viduis ad ministeria S. tabernaculi Deo dovotis turpem habebant consvetudinem. Heli his cognitis eos nimis leniter perstringit, pulchris quidem verbis, sed exigua energia, falso enim amore seductus ferire delinquentes non vult; Judicis aeterni vindictae semetipsum cum filiis objicit. Dicitur igitur ei : „Honorasti filios tuos magis quam íue." Audite o parentes et Superiores! Heli Sacerdos pro filiorum iniquitate reprobatus est eo, quod eos peccantes minus severa animadversione plecteret. Etquidem corripuit, sed debilitate patris peccaminose indulgentis, non severitate et auctoritate pontiücis. Sententia in eum prolata discite, quomodo etiam propter scelera subditorum Superiores puniantur, culpa subditorum ipsis et si sancti sint, imputata. — Fűit hoc peccatum Heli vere non leve , pro pontificia enim et judiciaria sua potestate, pro paterna item ac naturali obligatione scelera filiorum plectere debuisset. Hi etenim sua intemperantia et fornicatione praebebaut scandalum, quo aut pietatem retardabant hominum, aut studia sacrificantiuin morabautur. Quod cum in aliis non leve sit peccatum, in Sacerdotibus non poterat esse non gravissimum, quorum munus id deposcit, ut pietatis ac religionis studia promoveant, hominesque ad cuncta honesta sanctaque verbo ac exemplo inflamment. Profiinarunt Sacerdotis filii, et ipsi Sacerdotes, tabernaculum Domini, domumque orationis perturbarunt; et dum sacrificiorum inculcabant leges, honiines tamen simul a sacrificando deterrebant, ipsa quoque sacrificia sustulisse videbantur! — Hinc a Deo annunciatur Heli : duos filios eadem die morituros, et Sacerdotium ad fideliorum derivandum fore. Quinimo et Samueli puero ter per Dominum vocato revelatur : factum Heli displicuisse Deo, et non esse victimas, quibus hoc factum expiari posset eo, quod cum sciverit filios suos indigne agere, ipsos non corripuerit. Nec mora. Erumpit bellum cum Philistaeis, Israelitae caeduntur. Nunc arca Dei portatur in castra, Philistaei quidem hoc rumore terrentur, metuentes tantum Deo, cujus famam ex miraculis in Aegypto patratis noverant. Ast permittente Domino Israel vincitur, cadunt ex eo 30 mille pedites. Ophni et Phinees quoque occumbunt, arca foederis capitur. Quo audito Heli, de sede decidens, fractis cervicibus moritur. — Hinc discant parentes et Superiores, imputari sibi filiorum aut etiam domesticorum errata, quae cum ipsi corrigere aut prohibere debuissent, ad illa tamen connivent, dissimulandoque et indulgendo, in dies magis augent; confirmantque audaciam, dum illám abire sinunt impunitam. Haec recte est agendi ratio, qua iram Dei contra se illosque ipsos provocant. ArcaeDei sic profanatae virtutem subsequis capitibus 5. 6. et 7. narrata história perpulchre exhibet. — Philistaei cum triumpho deduxerunt arcam foederis, velut spolium bellicum in templum sui idoli Dagon in urbem Azotum, locantes eam penes statuam Dei sui. Quo per praesentiam arcae foederis in ruinas acto, circumduxerunt hanc per civitates; Dominus vero ubique immisit plagas in Philistaeos propter arcam, ut coactos se senserint eam hebraeis remittere. Posuerunt ergo arcam foederis super plaustrum nóvum adjectis variis donis aureis, et injunxerunt duas vaccas. Ibant autem vaccae directe per viam, quae ducit ad Bethsames, nec declinabant sive ad dexteram, sive ad sinistram. Plaustro in agro Josue Bethsamitae subsistente, Levitae deposuerunt arcam Dei, obtuleruntque holocausta et victimas. Non tamen hic erat locus pro arca foederis reponenda a Deo electus,