Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
— 34 — potest. Jani vero inviolabili sanctione lex et ordo morális omnino destitueretur, nisi violatori ejusdem poena aeterna decernatur et infligatur; si enim poena temporalis est, quilibet hominum sub conditione saltem sustinendae hujuscemodi poenae licité et tuto ordinem moralem violare, virtutisque et sanctitatis studium, quo tamquam ens morale, creatum ad imaginem et [similitudinem Dei, indispensabiliter tenetur, toto vitae tempore negligere et comtemnere posset. — Sed et justitiae et sanctitati Dei plurimum adversaretur, si Deus, nulla habita discriminis ratione inter virtutem et peccatum, aeque diligeret et in aeternum salvaret eos, qui suae morális dignitatis, destinationis et vocationis supernaturalis immemores, legi divinae resistunt, ac illos, qui obediunt ac virtutem colunt. Scimus autem, quoniam judicium Dei est secundum veritatem, qui reddet unicuique secundum opera sua. Kom. 2. — b) Nec aliter mens liumana judicat, si rationem habeat libertatis humanae et stadii probationis. Deus non aliam ob causam potuit homini libertatém concedere, quam ut is spontanea determinatione concurrat ad praemium vitae aeternae consequendum; ita tamen, ut in ipsius potestate sit, legi divinae et gratiae , quae nunquam cogit, sed invitat et juvat voluntatem, obsecundare aut etiam resistere, eligere bonum aut malum, vitám vei mortem. Hanc vero determinationem et electionem, quamdiu vivit in hae mortalitate, perficere debet; nam vita praesens stádium probationis est, et morte interveniente clauditur. Definiens statuta tempóra et terminos habitationis, quaerere Deum, si forte attrectent eum aut inveniant. Act. 17. 26. Si itaque anima hominis in statu peccati mortalis egreditur de corpore et pervenit ad terminum, in stádium aeternitatis, necessario in eodem statu perseverare debet; quia salutis média, sacramenta visibilia, pro visibilibus in corpore humano adhuc existentibus et divinae recipiendae gratiae capacibus, militantis Ecclesiae membris instituta, ei nullatenus applicari possunt. Igitur si poena damnatorum aliquando finiendae foront, infringeretur et positive negaretur conceptus humanae libertatis nec non stadii probationis : quia perversi contra liberam electionem et determinationem voluntatis, extra stádium probationis , in statu peccati salvarentur, contra evidentissimum fidei testimonium Marc. 3. 29. Qui blasphe ma vérit in Spiritum San c tum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. Et iterum Joíln. 8. 21. Ego vado, quaeretis me, et in peccato vestro moriemini; quo ego vado, vos non potestis venire. Hoc sane peccatum est finalis impoenitentia, qua Spiritui Sancto, ad resipiscentiam invitanti, resistitur. Quapropter Apostolus monet justificatos I. Cor. 9. Nescitis, quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt,' sed unus accipit bravium?Sic currite, ut comprehendatis. Ego igitur sic curro,non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aérem verberans; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. — c) Poenarum infernalium aeternitatem alta voce proclamat redemtionis oeconomia. Ut quid enim opportuisset Filium Dei humanam naturam assumere, ac semetipsum in redemtionem infiniti pretii pro nobis offerre, nisi a poenis infmitis, idest aeternis liberandi fuissemus ? Sane ad satisfactionem poenae temporalis exsolvendam humana quoque persona suffecisset. Jam vero haec redemtio vicaria, quam Christus hominibus offert, non est eo sensu absoluta, ut nullám ex parte eorum, qui usum rationis ac libertatis habent, spontaneam cooperationem exigeret; quiuimo