Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
22 — Nr. 284. Materiales liaeretici casum reservatam non incurrunt. Nr. 285. Periodicae relationes ad jimussim •Schematismi Ofíicio dioecesano exhibendae. Saepius evenit, ut Confessarii, extraordinaria pro casibus reservatis jurisdictione non provisi, facultatem sibi tribui orarent absolvendi ab haeresi externa illos, qui ex haeresi vei schismate ad sinum s. rnatris Ecclesiae redeunt. Casum illum reservatum, qui „haeresis externa" audit, circulares litterae sub 31-a Octobris 1866 Nr. 1651 editae sic explanant : „Casum hunc reservatum iucurrunt duntaxat formales haeretici, qui videlicet pertinaciter „tuentur errorem contra aliquam veritatem fülei christianae, quam susceperunt. Porro ii, qui non ex „malo animo aut pertinacia sed ex simplicitate aut defectu debitae informationis vei ex positive „sinistra informatione errant circa fidem, quoniam tales (juxta D. August. Ep. 162. quae. Can. „Dixit Apóst. 24. q. 3.) nequaquam sunt inter haereticos deputandi, idcirco ejusmodi materiales „haeretici ab unoquoque Confessario in Dioecesi approbato absolvi possunt." Qua regula stante, consideratoque eo, 1) quod odiosa strictae sint interpretationis, favores autem ampliari oporteat; 2) quod in iis, qui, in haeresi et schismate nati et educati, ubi gratia diviná ad agnitionem veritatis adducti fuerant, converti optant, tum conditio illa deesse merito praesumatur, quae in quovis casu reservato jure postulatur, gravitas scilicet peccati, tum vero finis ille excidat, ob quem casus reservati statuuntur; ut scilicet homines ab enormibus quibusdam delictis efficacius deterreantur ; 3) quod denique formalem conversionis actum, participationemque in salutis mediis ipsa facultatis petitione morari integrum haud sit : declaro, illos, qui in haeresi aut schismate nati, ubi ad agnitionem veritatis perveneruut, ad sinum sanctae matris Ecclesiae converti optant, — nisi jain antehac fidem catholicam amplexi ab eadem defecissent — haereticis materialibus, non autem formalibus accensendos venire, pristinumque illorum errorem casum Ordinario reservatum haud constituere. Dum igitur talis converti cupit, dummodo in rudimentis fidei praevie sufficienter instructus sit, a quocunque approbato Confessario, quin hic speciali jurisdictione opus haberet, in sacro tribuuali absolvi, et ad nuncupandam fidei romano-catholicae professionem servatis servandis admitti potest. Coloczae, die 7-a Februarii 1869. P, eriodicae relationes per Venerabilem et Honorabilem Clerum Curatura Ofíicio dioecesano annue praestandae tum in Schematismo, tum in Directorio notatae sünt. Inter duas tamen has exhibitiones discrepantia quaedam obtinet. Signanter : Rationes de peculiis Ecclesiarum, Consignationes item mixtorum matrimoniorum, nec non Relationes de religionem mutantibus in Directorio erronee mense Novembri exhibendae dicuntur; quas Schematisraus rectius ita substernendas enunciat, ut Rationes quidem Ecclesiarum, et Consignationes mixtorum matrimoniorum cursu mensis Januarii, Relationes vero de religionem mutantibus mense Decembri ad Ofíicium dioecesanum adveniant Ne igitur circa terminos rectos dubium cuipiam supersit, e re esse censui, adtentionem ad haec cum eo dirigere, quod indicationi Schematismi standum sit. Coloczae, die 7-a Februarii 1869. LUDOVICUS m. p. Archi-Episcopus.