Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

— 56 — t Nullus septennio minor ad Confirmationem admittatur, nisi forte tani gravi morbo laborét, ut ex eo moriturus praevideatur. (Benedict. XIV. de Synodo libr. 6. Cap. 10.) Relate ad Patrinos observanda sunt: a) ut non plures, sed unus tantum sive vir, sive mu­lier in patrinum aut matrinam adhibeantur; b) ut nec foeminis mares, nec maribus foeminae patrini officium praestent, sed quisque sexui suo conformiter aut patrinum aut matrinam habeat; c) ut pa­trinus, nisi necessitas cogat, diversus sít a patrino Baptismi; d) ut tales sint, qui jam ipsi coníir­mati sunt; unde sequitur : alienos a sacris catholicis ad hoc munus admitti nullatenus posse. Non erit superfluum patrinos 1) officii sui praevie quoque monere, vi citjus duces et magistri sint oportet confirmandorum in vita ad amussim legis christianae exigenda; 2) simul vero instruere, quod sub sacro actu manum dextram super dextrum confirmandi humerum ponendam, confirmatos autem clien­tes suos, sicut ad initium sacrae functionis ad Ecclesiam adducendos, ita usque ad ulti inam benedi­i !» ctionem, quae integram reddit Sacramenti administrationem, in ea servandos habeant. r i.o' r Ordo visitationis in singula Parochia observandus erit sequens : l-o Adveniens vestitu Episcoporum itinerali indutus ante fores Ecclesiae subsistam et, quiu ad domum parochialem prius diverterem, — Presbytero crucem praeferente — inter campanarum pulsum i m m e d i a t e Ecclesiam iutrabo, ad cujus fores Curatus rocheto et stóla indutus Pacificale ad osculandum et aspersorium porriget. Cum ingressu ad Ecclesiam canetur Antiphona : „Kcce Sa­cerdos etc." vei correspondens lingua vernacula hymnus. Me flexorium ante aram majoréin positum occupante, Curatus, ante infimum gradum juxta cornu Epistolae stans, intonabit sequentes versiculos, et orationem choro cum organo respondente : f. Protector noster aspice Deus, Et respice in faciem Christi tui. f. Salvum fac servum tuum, Deus meus sperantem in Te. f. Mitte ei Domine auxilium de sancto. Et de Sión tuere eum. y. Nihil proficiat inimicos in eo. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. f. Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. / 'A

Next

/
Oldalképek
Tartalom