Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
— 42 — t tentant, imo eam ultro subeuntes, maternő ipsius adjutoriő Domino victoriam, nobis bravium asseramus ! Audiamus igitur piae Matris vocem, ad frequentiora spirituális pugnae exercitia sacro boc tempore nos peramanter invitantem; simus zelosi ejusdem interpretes apud populum pastorali nostrae sollicitudini credituua. Quo fiat, ut et ipse inter medias mundanae vitae illecebras, mediosque tumultus salubriter monitus, nostris exhortationibus, doctriná ac obtestationibus victus, aeternarum rerum curam alacriter suscipiat et bonum pastorum suorum exemplum secutus, quadragesimali observantia, amplioribusque pietatis et poenitentiae operibus, suam generisque sui regenerationem, anhelis justorum votis expetitam, et, ne ingens salutis strages mundo ingruat, certo operandam, procurare pergat. Qua in vocationis nostrae parte rite implenda non minus exemplő vitáque nostrá, quam solidá solertique doctriná agendum nobis pastoribus esse, ipsa rei natura, ingensque vis, quae bono exemplo inesse noscitur, praedicant. Quadragesimalis igitur legis praecones, non erimus similes Seribis et Pharisaeis a Domino propterea reprobatis, quia „dicunt.. et non faciuntdum „alligant onera gra„ via et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolurit ea moveresed, quod annunciamus ore, annunciabimus vita quoque, omnem quadragesimalis jejunii et abstinentiae disciplinam, solo infirmitatis casu excepto, in nobis ipsis justo cum rigore spectandam exbibentes. Quo clarissimo mortificatae carnis exemplo fidelibus praeire, etiamsi sacri obiigaminis ratione baud juberemur : ipsa illa emolumenta, quae ex abnegatione quadragesimali rite observata in nos servos Dei cumulate redundant , nos efficaciter moverent ad prompté obsequenduin materno Ecclesiae monito, quo instat, ut sacrá hac discipliná carnein domare, pravae concupiscentiae peccatum generantis impetum frangere, beatum animae a pravis passionibus liberae cum Domino, summo suo bono, commercium pronum ac facile reddere properemus. Omne etenim Sacerdotis ministerium, omnis vita ejus divinis. veritatibus, coelestibus mysteriis occupetur, ad aeternam salutem animas immortales praeparet, adducat, est necesse. Mundus et res terrestres média omnino ei praebent ad hunc suum finem facientia; sed tunc solum recte ea adhibebit, si ipse iis dominetur, ipsa sibi dominari non sinat; — si pretium earum non e naturali suo valore, non e commodis, quae dant, non e voluptatibus, quas parant, sed e parte illa metiatur, qua ad provehendum in terra regnum Dei conducunt. Ad hanc autem rectam ea adhibendi methodum, qua sic iisdem utimur, quasi non utamur, viá nonnisi justae abnegationis pervenimus; ad quam pia quadragesimalis praecepti observantia corpus et animam aptissime praeparat, certissime manuducit; efficitque, ut fronté ingenuá ad Dominum erectá dicere possit Sacerdos : „Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero, ipse repróbus efficiar. u I. Cor. IX. „Jugum Domini suave est et onus ejus leve." Sed suave leveque fiunt sancti in eum amoris affectu, in consuetudinem adducta nostrum abnegatione. Jugam enim vere est et onus : servitium Domini, contra quod sensus naturae non satis domitae, animique passiones recalcitrant. Dies in docendis et educandis rudibus, visitandis infirinis, multiplicibus curae pastoralis laboribus exigere; noctes sacris impendere psalmodiis et studiis; magnis fatigiis exiles reportare fructus, durum est homini; suave tamen etleve, imo jucundum fiet Sacerdoti, qui commoda sua, glóriám suam nihili pendere frequenti abnegationis sui exercitiő didicit, in quadragesimalis etiam observantiae linea assue-