Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
— 23 — t conquirant, vei etiam misericordiam eorum rebus temporalibus remunerat, praecipue vero in altéra vita dando eis vitám et glóriám sempiternam. v. 8. „Beati mundo corde," seu Ilii, qui toti tantummodo in Deo cognoscendo et appetendo, desiderando et cupiendo vivunt, qui sunt puri sceleris, in quibus nihil est improbitatis, doli malitiaeve. Tales „Deurn videbunt," non oculis corporis, quia est purus spiritus, sed spiritu, uti ait S. Augustinus de civ. Dei 22, 29. etc. et quidem hac in vita per fidem, eum in dies clarius perfectiusque cognoscendo, in altéra autem lumine gloriae, facie ad faciem, i. e. clare, distincte, immediate in ipsius essentia (coll. 1. Cor. 13, 12.) — Si jam id omnibus liominibus integris scelerisque puris continget, singulari gradu fortunae hujus conpotes erunt homines casti virginei, ait S. Chrysostomus, quum de iilis in apocalypsi dictum sit : eos sequi agnum, quocunque ierit. v. 9. „Beati pacifici," i. e. illi, qui non tantum ipsi pacem et concordiam servant, sed etiam alios sibi, aliis et Deo reconciliare student. — Sane quid pretiosius his in terris pace, in qua térré na beatitas unice consistit, et quae praegustare nobiscum facit coelestem beatitatem. Ideo dicit apostolus gentium in Ep. ad Galat. 6, 2. : „Altér alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi." — Ambulemus itaque in modestia, humilitate et patientia cum proximis nostris, perferamus invicem charitate et pace, ut et nos a Deo simili ratione perferri mereamur. — Pacifici autem ideo vocantur beati, „quoniam filii Dei vocabuntur," seu quoniam, quum Deus sit Deus pacis (Rom. 15, 33. 1. Cor. 14, 33.) erunt filii Dei, et qua tales etiam aperte in regao Messiano agnoscentur, atque, quum filii sint haeredes patris, erunt haeredes Dei in glória coelesti. v. 10. Tandem in hoc versu beati praedicantur illi „qui persecutionem patiuntur propter justitiam," seu propter sanctitatem et justitiam, qualem fides Christi suppeditat, et quae se manifestat in vita sancta, nimirum fidem Christi publice profidendo, Dei legem et praecepta servando, atque pie et sancte vivendo. „Quoniam ipsorum est regnum coelorum," seu quoniam tales in praemium accipient beatitatem coelestem. — Versus hic maximé nostram meretur attentionem; nam recte persecutione, de qua hic sermo est, similes efficimur Christo Domino, qua Magistro nostro, apostolos persecuti sunt propter justitiam, et nos persequentur. Quapropter in religione christiana, in munere nostro sacerdotali persecutio consideranda tamquam fons gaudii et consolationis; quia haec indicium, signum est veri Christi servi. Non est itaque nobis timendum a persecutione; e contra recte tunc timendum est, si mundus atque infernus nihil contra nos habeat, si continuo inturbati vivamus, si nobiscum quilibet contentus est : tunc, tunc sane perhorrescere poterimus, quod Deus nobiscum vix erit contentus. Coloczae, die 28. Januar 1868.