Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

- 21 - — causae, qui modus intervenit in irregularitatibus sic dictis temporalibus seu ex certo defectu e. g. aetatis — scientiae — libertatis provenientibus. 2) Per baptismum, per quem tolluntur irregularitates ex delicto uti : homicidii et mutilationis. Non tamen tollitur irre­gularitas ex bigamia, quia baptismus delet delicta non numerum uxorum. 3) Per profes­sionem religiosam, per quam tollitur irregularitas orta ex defectu natalium quoad ordines suscipiendos, non tamen quoad dignitates et praelaturas. 4) Per dispensationem, baec in regula summo Pontifici est reservata, qui potest dispensare in omni jure ecclesiastico. Episcopi jure communi dispensare possunt cum suis subditis in omnibus irregularitatibus ex delicto occulto provenientibus, excepta ea, quae oritur ex homicidio voluntario, et exceptis aliis deductis ad fórum contentiosum*). Item in irregularitate e bigamia similitu­dinaria — ex defectu natalium legitimorum, sed pro susceptione minorum ordinum tan­tum — denique in illo homicidio, quod sui defensionis causa, sed non servato moderamine inculpatae tutelae patratum est. VI. E Studio Biblico \ovi Foederis. Exordium sermonis montani, seu doctrina Christi de octo beatitudinibus, quae continetur Matth. V,3 — 10, exponatur secundvm literalem sensum, cum moralibus reflexionibus, paraphrastico modo. Oratio haec non est inauguralis apostolorum oratio, sed habita censönda est ad sectatores Christi quoscunque, discipulos et apostolos, audiente simul magna populi mul­titudine. Sensus ejus est sequens : v. 3. „Beati pauperes spiritu— Sic incipit Christus Dominus doctrinam suam divinam, qua illos pauperes vocat beatos, qui sibi conscii sunt paupertatis suae spirituá­lis, seu quum paupertas spirituális se manifestat vei in voluntate (quatenus est infirma et mala) vei in cognitione (intellectu, quatenus obfuscatus nescit veritatem,) seu qui sibi conscii sunt suae perversitatis ac ignorantiae rerum divinarum, i. e. sibi conscii, se esse justitia et veritate destitutos, ideoque abjecto omni studio bonorum terrestrium anhelant et desiderant vera bona messiana. Huic paupertati praedicat Christus Dominus possessi­onem regni coelorum a se his in terris fundandi; nam ut ex hac paupertate homines eri­peret, eosque bonis messianis in hac et altéra vita ditaret, venit ipse Messiás. — De bonis ergo maximé spiritualibus est hic sermo, quae quidem et desiderare et obtinere fas est, sed in tantum, quantum Deus dare vult, quantum officium cuilibet proprium exigit, ut in eo ad glóriám Dei promovendam operari valeat. Bona ista tamquam média respiciantu r, necesse est, quibus homo mercede aeterna se dignum reddere conetur. Magnae capacita­tis et scientiarum homines quam facile incidunt in laqueum superbiae! Superbia lapsi sunt protoparentes nostri, paradisum et cum eo omnia bona amiserunt; Jesus vero docet ea humilitate iterum acquiranda esse. Qui itaqua sui spirituális paupertatis conscius est, ') Conc. Trid. Sess. XXIV". de reform. Cap. 6. item Sess. XIV. de reform. Cap. 7. arc. Lit. Nr. II. (

Next

/
Oldalképek
Tartalom