Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

- 19 - — entis, non vero conferentis. Caetera definitionis verba duas sequelas sistunt, quae directe ac primario ex irregularitate dimanant, quatenus obstat, quomiuus ordo, vei ipsa prima tonsura suscipiatur, vei susceptus licité exerceatur; utroque respectu irregularitas distinguitur ab excomunicatione, suspensione et interdicto, nam per irregularitatera Ecclesia primario haud poenam rei intendere, potius indecentiam in sacro ministerio praecavere videtur. Additum denique est post poenitentiam, quia irregularitati etiam ex crimine proprium est, ut eo per poenitentiam reinisso, nihilominus remaneat, et proprie per dispensationem tollatur. Irregularitas est duplex : totális, quae omni ordine suscipiendo, et suscepti omni exercitio privát, uti est illa proveniens ex homicidio et bigamia; partialis, quae privát solum aliquo ordinum exercitio, vei solo ascensu ad ordinem superiorem. Sic e. g. dia­conus oculo sinistro carens inhabilis est ad sacerdotium, potest tamen in diaconatu mi­nistrare. Et Sacerdos, cui pollex praecisus fűit, inhabilis redditur ad celebrandum, non autem ad concionandum et confessiones excipiendas. *) Irregularitas provenit ex defectu vei ex delicto, prout oritur ex certis defectibus in jure expressis, sacro ministerio indecentiam afFerentibus; vei vero contrahitur ex certis delictis per canones specificatis sive publicis, sive occultis. Prioris generis species numerantur novem. 1. Defectus aetatis per canones requisitae 2). 2. Defectus animi i. d. sanae rationis 8). 3. Scientiae indispensabiliter necessariae 4) et fidei confirmatae. 4. De­fectus corporis (integritatis) talis, ut vei prorsus ineptum reddat ad sacrum ministerium aut in spectatoribus risum vei horrorem excitet ö). 5. Defectus libertatis, nam juxta S. Paulum : „Nemo militans Deo, implicat se saecularibus negotiis" 6). 6. Defectus lenitatis seu mansvetudinis ecclesiasticae, quae est character Sacerdotii Christi, qui a Patre tam­quam agnus missus est, et Ipse ministros suos misit sicut oves in medio luporum, quos patientia, et mansvetudine sua in agnos convertunt. Unde Ecclesia judicavit nimis inde­cens fore, si Sacerdotes, qui quotidie in sacrificio fundunt sanguinem agni Immaculati melius loquentem quam Abel — utpote misericordiam de terra clamantem non vindic­tam — cujusquam mortem aut mutilationem intenderent 7). 7. Defectus Sacramenti, (matrimonii) Bigamus non tam propter incontinentiae suspicionem, quam ex eo ab ordi­nibus arcetur, quia secundum conjugium, licet toleretur, sacratissimam Christi cum Eccle­sia unionem 8) significare et exprimere haud valet. Nam Christi cum ecclesia conjunctio est unius cum una, et hinc duplici aut multiplici matrimonio, in quo quis carnem dividit inter plures, ab Innocentio III. 9) recte signaculum Sacramenti deesse dicitur. 8. Defectus natalium in detestationem sceleris paterni „ut paternae incontinentiae memória — inquit ') Cap. 2. Presbyterum X. De clerico aegrotante (L. III. t. VI.) — ') Cfr. Conc. Trid. sess. XXIII. de reform. Cap. 2. 6 et 4. — ») Cfr. Cap. 2. Maritum - Cap. 3. Comrauniter - Cap. 4. Clerici Dist. XXXIII. — Can. 1. Caus 7. Quaeat 2. In tuis litteris. - 4) Conc Trid. ibidera Cap. 11. 13. 14. - ») Cap. 1. 4. 6. 7. X. (L I. t. XX.) — •) II. Timoth. 2. 4. - Cap. 1. 2. 5. X. (L. I. t. XVIII. et t. XIX. Cap. Unic. - Cap. 5. X. (III. 32.) - ') S. Alphons. Th. Mor. I. VII. n. 457. — Bened. XIV. Justit. 101. - 8) Ephes V. 32. - ») Cap. Debitura 5. X. (I. XXI.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom