Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
— 116 — t Si unquam alias, nostris profecto diebus ad summás catholici populi indigentias pertiuet, ut sedulo ac solide de matrimonio instituatur, „quod" docente S. Thoma (iu 4. dist. 26.), „institutum „fűit in officium naturae in statu innocentiae; deinde illi in statu naturae corruptae additum fűit, ut „ esset in remedium; et tandem in lege nova a Christo institutum fűit in Sacramentuin." Hoc magnum in Christo et in Ecclesia (Ephes. 5. 12.) matrimonii Sacramentum purissimi aeternique amoris mysterium exprimit, quo Christus dilectam e proprio latere efformatam Sponsam, Ecclesiam nempe, non habentem maculam neque rugam, prosequitur. Itaque, ne a filiis Sanctorum celebretur matrimonium more gentium, quae ignorant Deum, sacri Curiones frequentius edoceant fideles, quanta sit ejusdem Sacramenti dignitas, atque praestantia, ut ita non humanam dumtaxat aliquam rem se aggredi existiment, sed divinam, in qua singularis mentis integritás, et animi pietas requiritur. Cumque „difficile sit, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio" (can. Principatus caus. 1. q. 1.) moneant nupturientes, ut Sacramentuin et mysteria, quae in illo abduntur, prae oculis habentes, a peccatis omnibus emundati nuptias celebrent, quas in sanctificatione et honore (1 Thess. 4. 4.) habendas esse ipsa fide edocemur. Imprimis ad doctrinam Ecclesiae Catholicae de mixtis matrimoniis proponendam omni cum zelo, omnique cum patientia incumbant sacri Curiones, ut fidelibus constet, illa ab Ecclesia Catholica non approbari, sed ad praecavenda graviora scandala ac mala nonnisi tolerari; ut probe teneant, cujus reatus se participes faciant, hujusmodi nuptias cum violatione sanctionum canonicarum contracturi, cui periculo se, futuramque sobolem obiiciant, et quae sunt similia. Ne autem haec ipsa institutio optato careat effectu, inculcare non desinent sacri Curiones fidei articulum de Catholicae fidei atque unitatis necessitate ad consequendam salutem. Excitetur fidelis populus ad Catholicam fidem atque unitatem tamquam ad unicain salutis viam ardentiori usque studio custodiendam, atque adeo ad omne illius deserendae periculum vitandum. Ubi convictio de hac Catholicae unitatis tenendae necessitate in cunctis fidelium animis alte defixa fuerit, haud facile deinceps irrita erunt monita, atque adhortationes, quibus ipsos avertere conabuntur Curati ab idmodi matrimoniis. (öregor. NYI. in Brevi ddto 27. Maii 1832. dimisso.) Quae porro ad observantiam praecitatarum legum attendenda sunt, ex illorum contextu patebit, qui idcirco isthic advolvitur. Coloczae, die 30. Decembris 1868. LUDOVICUS m. p. Archi-Episcopus.