Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
— 114 — t gravis manet obligatio omnes proles in catholica religione educandi. Adusque catholica omnium prolium educatio obtineri ac in tuto locari poterat; cum enim civilis lex patris catholici, iu mixto matrimonio viventis, omnes sine discrimine sexus proles in catholica patris religione educandas jusserit, patris vero acatholici masculas proles in acatholica patris confessione educari non praeceperit, sed dumtaxat permiserit, catholicae sponsae non fűit adempta occasio obtinendi, ut omnes proles in catholica religione educentur. Post hanc legem obligationi huic, quam Deus et Ecclesia imponit parentibus, satis facere ad mixta connubia convolaturi aegre poterunt. Unde consequitur, quod catholici fideles sine manifesta conscientiae suae laesione hujusmodi matrimonia inire haud possint, si tamen non obstantibus Parochi monitis talia matrimonia contraxerint, sibi omniuo tribuendum habebunt, quod benediciionem nuptialem impetrare non valeant, quae impertiri nequit nisi iis, qui conditionibus ab Ecclesia praestitutis satisfaciunt, quarum praecipua est, securitas de omnibus prolibus in catholica religione educandis. Ob defectum hujus de omnium prolium catholica educatione securitatis mixtis matrimoniis benedictio in Ecclesia impendi nequit; fieri nihilominus poterit, ut matrimonium mixtuni coram Parocho catholico contrahatur, qui sponsis volentibus matrimonio passive assistet, cujus passivae assistentiae praestandae modum praescribunt instructiones die 2-a Julii 1840. Nr. 1175. et iterum die 13. Decembris 1840.; ac die 3-a Decembris 1841. Nr. 2012. editae, quarum reliquae etiam dispositiones, quae nimirum ad SacramontiPoenitentiae dispensationem, et impertiendam mulieri post partum benedictionem referuntur, ad amussim observentur, est necesse. Si vero desponsi ab acceptanda passiva assistentia prorsus alieni forent, et ad illám declinandam non obstantibus Parochi monitis Ministrum evangelicum fine contrahendi coram ipso matrimonii adire mallent, in hoc suo proposito iinpediri non possunfc, prout nec adusque poterant, quandoquidem matrimonia mixta etiam coram Ministro partis evangelicae valide apud nos ineuntur. IY. Vi Artic. 26. 1790. §.17. Augustanae et Helveticae Oonfessioni addicti festivitates Catholicorum quoad fórum externum, non tamen in privatis, ubi, praeter strepitosos, quivis alii labores peragi poterant, ad evitandas publicas offensiones observare debebant, quam obligationem lex novellaris sustulit, qua non aliud statuitur, quam ut festis diebus in vicinia templi, et occasione processionum ecclesiasticarum iis in foris ac plateis, per quas processiones ducuntur, removeantur ea omnia, per quae ritus religiosus turbari posset. Parochoruin erit pastorali suae sollicitudini commissum fidelem populum adhortari ac commonere, ut dies festos omni studio ac pietate sanctificet, abstinendo a servilibus operibus, eaque omnia adimplendo, quae ad Dei cultum, obsequiumque diebus festis praestanda esse, Religio nos docet, et Ecclesia praecipit. Neque enim, dicente Benedicto XIV. „Dies festi ad id instituti sunt, ut christianus populus epulis, ebrietatibus, ludis, spectaculis, aliique idgenus licentiae liberius vacet; sed ut fideles in precibus divinisque laudibus frequentes et assidui sint, ut Ecclesiis intersint, Sacramenta ad animae vulnerum curationem instituta adhibeant, sedul oque se exerceant in iis operibus, quae veram pietatem continent". Const : Nihil profecto. — Lege novellari diebus Dominicis omnes publici, nec 'uevitabiliter necessarii labores prohibentur, cujus executionem procurare ad partes pertinet civilin m Magistratunm. V. Denique e dispositione novellaris legis in coemeteriis diversarum religiosarum com-