Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
— 24 — quam deficere a religione, cujus divinitatem intimé perspectam tenebant. — Hocce testimonium Martyrum pro divinitate religionis christianae hodiedum in Ecclesia Christi adest, atque in omnes generationes permanebit.—Pro qua divinitate Religionis christianae pugnat porro i) Virginum candidatus coetus. Virginalis castimonia, cujus primordia consecraverat Christus, cujusque praeclarum exemplum Jesu Christi Mater et Nutricius hominibus dabant, amore replevit repletque hodiedum multarum virginum corda, quae superna vocatione adjutae eligunt piacere coelesti Sponso, quem sol et luna mirantur. Porro pro divinitate Religionis christianae pugnant 1) Benefica instituta, quae religio Christi Domini pro genere humano beando adtulit, quaeve florent in Ecclesia Christi : nosocomia, xenodochia, orphanotrophia, hospitalia; ordines, qui erudiendae juventuti, redimendis captivis, convertendis peccatoribus, expugnandis erroribus et omnis generis miseriae humanae alleviandae se consecrarunt et in Ecclesia Dei se actu quoque consecrant, manifeste docent docebuntque divinitatem Religionis Christi, pro qua pugnat m) Fertilitas missionum susceptarum in Ecclesia Christi. Viva est haec arbor, Ecclesia quippe Dei, ideo et semen ejus multum fructum affért. Universum orbem permeant speciosi pedes evangelizantium bona et licet exiguis adjuti humanis mediis r virtute tamen superveniente ex alto diversas, rudissimas convertunt gentes, amodo Christo servientes usque ad effusionem sui sangvinis atque ultimum halitum vitae. *) — Prohac divinitate Religionis christianae pugnat n) Continua perduratio Ecclesiae. Haec Ecclesia Christi inde a sui exordio tot exagitata hostibus, tot divexata persecutionibus, tot oppugnata haeresibus, et non raro contristata suorum nominalium fidelium perversis moribus, tantis oppetita rationis humanae figmentis, passionum impulsibus, principum injuriis, manet inconcussa et interitum ruentium imperiorum atque occidentium regnorum superstes intuetur. — In specie pro divinitate christianae Religionis pugnat o) Cathedrae Petri indefect ibilitas. Contra hoc centrum unitatis, columnam veritatis quot, quamque diversa projecta fuerant tela, história omnium temporum abunde loquitur. Nec ullum unquam in história generis humani comparet institutum, in quod seu tot hominum directa fuissent cordialia studia, seu in quod tantorum exarsisset invidia. Hoc institutum est in suo genere inauditum et unicum, cui simile nec vidit orbisterrarum, nec unquam videbit. — Denique p) Pro divinitate Religionis christianae catholicae pugnat dissidentium sectarum concors in Ecclesiam Dei ódium, omnisquemodi impugnatio. Cum enim inter se miro modo discreparent, quamprimum relatio earumdem ad Ecclesiam Dei in quaestionem venit, easdem contra illám adferunt calumnias, idemque ódium innatum produnt : ') Cf. Die Christlichen Missionen. Von T. Marschall. Drei Bánde. Mainz 1863.