Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867

Index

— 13 — ma iühaerens, ac veluti splendor quidarn et lux,quae animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchriores et splendidiores reddit. Atque id ex S. litteris aperte colligitur, quum gratiam effundi dicant, eamque Spiritus sancti pignus soleant ap­pellare."— e) Cum liac gratia sanctificante non tantum Spiritus sanctus, cui opus justifi­cationis et sanctificationis nostrae speciali titulo proprium est, sed etiam tota SS. Trinitas animaeinhabitat, juxta illud Joan. 14. 23. „Ad eum ve niemus et man sionem apud eum faciemus."—Ex quo sequitur:hominem per gratiam sanctificantem vere, realiter ac intimé, modoque ineffabili Deo uniri et conjungi, fierique animam ejus sponsam Dei, atque ipsum hominem templum Dei, membrum vivum Christi, nec non filium Dei adopti­vum, amicum Dei, et haeredem regni coelorum Conc. Trid. Sess. 6. c. 7. Unde homo ex injusto fitjustus etexinimicoamicus, utsit haeres secundum spem vitae aeternae. Et Joan. 1.12. „Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatemfiliosDei fieri,his,qui...exDeo nati sunt." f) Denique quod gratiae sanctificantis pretium infinitum ostendit, est illud, quod ea nullis liumanis laboribus ac operibus acquiri, neque ullis humanis meritis ac justitiae titulis lucrari potuerit possit,­que; sed acquisita est pretio infinito sangvinis D. N. Jesu Christi Filii Dei daturque nobis gratis, ex pura Dei misericordia propter merita Christi. Conc. Trid. Sess. 6. c. 7. Causa meritoria est dilectissimus unigenitus suus, Dominus noster Jesus Christus, qui quum essemus inimici, propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis nobis ju­s ti ficat i o ne m meruit, et pro nobis Deo Patri satisfecit. Porro summum pretium gratiae sanctificantis ostendit 2-o ejus virtus et effi­cacia in homine. Etenim a) delet omnia peccata, et omnes maculas animae, solvitque poenam aeternam, ac temporalem etiam ex integro, si in baptismatis, ex parte vero si in poenitentiae sacramento confertur, nisi adsit in poenitente perfecta contritio; ut patet ex superius allatis Conc. Tridentini verbis, atque ex effato S. Pauli ad Rom. 8. 1. „Nihil damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu." — b) Confert habitum fidei, spei, et charitatis supernaturalis, proin animam habilitat ad similitudinem vitae divinae agendam, juxta illud Conc. Trid. Sess. 6. c. 7. Per Spiritum sanctum charitas Dei dií'funditur in cordibus eorum, qui justificantur, atque ipsis inhaeret, unde ipsa justificatione cum remissione pecca­torum liaec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Chri­stum, cui inseritur, fidem spem et charitatem. — c) Bonis nostris operibus meritum supernatulare conciliat, quo fit, ut et augmentum gratiae et gloriae coelestis, et remissionem poenarum temporalium in purgatorio sustinendarum mereamur juxta Conc. Trid. Sess. 6. c. 16. „Hac igitur ratione justificatis hominibus proponenda sunt verba Apostoli; Abundate in omni opere bono, scientes, quod labor vester nonestinanis in Domino. Atque ideo bene operantibus usque infinem,et in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna, et tamquam gratia filiis 1*

Next

/
Oldalképek
Tartalom