Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
— 47 — concedere velimus facultates, quibus uti possis in earundem Dioecesium procuratione. Ex Rescriptis, quae ad Te perferenda jussimus, intelliges, quemadmodum Tuis hisce votis a Nobis fuerit obsecundatum. Ea porro spe sustentamur fore, Venerabilis Fráter, ut pro Tua religione, ac pietate hisce praesertim asperrimis christianae civilisquae reipublicae temporibus nihil intentatum relinquere unquam velis, quo et Tuae Tinniniensis Dioecesis bono consalur, et commemoratarum Colocensis, et JBacsiensis Dioecesium utilitati prospicias, ne vacationis tempore ullum detrimentum capiant. Paternae autem Nostrae in Te dilectionis pignus Apostolicam Benedictionem toto cordis affectu Tibi ipsi, Venerabilis Fráter, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus Tuae vigilantiae concreditis peramanter impertimus. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die 5. Februarii anno 1866. Pontificatus Nostri Anno Vicesimo. PIUS PP. IX. Vigore harum litterarum Sua Sanctitas omnes illas facultates, quae per obitum Excellentissimi Archi-Episcopi exspirarunt quasve régimén Archi-Dioecesis hujus porro quoque deposcit, mihi qua canonice electo Vicario Generáli capitulari pro tempore vacantiae Sedis Archi-Episcopalis benigne concedere dignata est. Sunt autem sequentes : 1. Facultates ordinariae in foro externo exercendae; uti : absolvendi ab haeresi, dispensandi in tertio et quarto consanguinitatis et affinitatis gradu, super impedimento publicae honestatis, eriminis neutro tamen conjugum machinante, dispensandi in irregularitatibus, commutandi vota simplicia in alia pia opera, absolvendi ab omnibus casibus reservatis etiam in bulla coenae contentis, delegandi Sacerdotibus facultatem benedicendi paramenta et alia utensilia ad Sacrificium Missae necessaria, ubi sacra unctio non intervenit, celebrandi bis in die si necessitas urget. 2. Facultates in foro interno exercendae, quae ad sequentia potissimum referuntur: dispensandi in incestu ad petendum debitutn conjugale, cujus jus amissum est ex superveniente occulta affinitate, dispensandi super occulto impedimento primi et secundi affinitatis gradus exillicita carnali copula provenientis, quando agatur de matrimonio cum dicto impedimento jam contracto, item dispensandi super dicto occulto impedimento etiam in matrimoniis contrahendis, quando tamen omnia parata sint ad nuptias nec matrimonium absque periculo gravis sc indali differri possit usquedum ab Apostolica Sede obtineri possit dispensatio. 3. Facultas dispensandi in impedimento disparitatis religionis ad licité ineundum matrimonium mixtum, dum cautelis per Ecclesiam praeseriptis satisfit. 4. Facultas fidelibus in articulo mortis constitutis Pontificiam Benedictionem cum indulgentiis plenariis largiendi, quam facultatem cunctis Archi-Dioecesis hujus Sacerdotibus, qui eadem nondum pollerent, hisce subdelego. *